Erdély Nagyfejedelemség 1834-ik esztendőben Május 26-kára Kolozsvár szabad királyi városba hírdetett Országgyülésének irománykönyve, 1834. május 28. - 1835. február 6. (Kolozsvár 1834)

Irománykönyv - 1834 / 3. ülés

Hí. C L É s’ I R O M Á N V I. 7 sternenda sit. Quo facto, benigne volumus, ut benigna rescripta nostra regia super articulis e praecedentibus comitiis benignae approbationi nostrae regiae substratis, aliisque repraesentationibus ad nos abinde dire­ctis elargita , more solito publicentur, et articuli sanctione nostra regia stabiliti in legum tabulas referantur. Et demum, ut pro operatis regni- colarium articulo G4: 1791. delegatarum depufationum in comitiis non­dum revisis, ad mutata medio tempore adjuncta accommodandis, praeci­pua plani super urbariali regulatione, servitiorum ac praestationum co- lonicalium articulo 27: 1791. attacti ratione habita, iis autem, quae non­dum consummata essent, quo ocius elaborandis, atque universum cunctis ita perficiendis, ut adminiculo illorum desuper in proximis comitiis pro­vidae ferri legum sanctiones possint , una aut plures deputationes deli­gantur. Vestrum itaque gubernii nostri regii erit, denominato nostro com- missario regio plenipotentiario in omnibus, quae nomine nostro regio pro­positurus et declaraturus est, plenam fidem adhibere, et in explendis be­nignis jussis nostris assistere, curareque, ut juxta praescriptum articuli XI de anno 1791 omnia cum decore, moderatione , bonoque ordine per­tractentur, benignaeque intentioni et exspectationi nostrae satisfiat. In reliquo vobis gratia nostra caesareo-regia ac principali benigne propensi manemus. Datum in imperiali urbe nostra Vienna Austriae, die decima octava Martii, anno domini millesimo octingentesimo trigesi­mo quarto, regnorum nostrorum quadragesimo tertio. FRANCISCUS mp. B. Josephus Miske Ad mandatum sacrae caesareo- regiae et apostolicae Majestati* proprium. B. Lazarus Apor. Vienna Ab extra Illustribus , reverendo , spectabilibus , magnificis , generosis , egregiis, prudentibus item ac circumspectis, praesidi nostro regio, consi­liariisque nostris in magno nostro Transsilvaniae principatu gu- bernialibus intimis, fidelibus nostris sincere nobis dilectis. Claudiopoli. 2*

Next

/
Thumbnails
Contents