Erdély Nagyfejedelemség 1834-ik esztendőben Május 26-kára Kolozsvár szabad királyi városba hírdetett Országgyülésének irománykönyve, 1834. május 28. - 1835. február 6. (Kolozsvár 1834)
Irománykönyv - 1834 / 3. ülés
III. Ü I. »•: S’ I K O M Á N Y I, 3 2. s z á in a 1 a 11 Királyi biztos ó k. Fóherczegségének országgyűlés’ megnyitásakor o’ KKhoz és JiWiez intézett beszéde. Per altissimam suae Majestatis sacratissimae clementiam regiam eo ornatus officio , ut statibus et ordinibus perchari eidem altefatae magni hujus Transsilvaniae principatus pro comitiis legali more celebrandis via legibus praescripta congregatis , qua plenipotentiary suae Majestatis sacratissimae commissarius, generalem regni diaetam, auspicatissimum communium desideriorum terminum, aperiam: in hac mei nominatione pergratum non minus , ac honorificum altissimae benignitatis ac fiduciae signum recolo. In explendis provinciae hujus partibus omnes eo convertam conatus, quo benignis paternisque Majestatis suae sacratissimae intentionibus pro viribus respondeam, inclytorum vero statuum et ordinum benevolentiam ac fiduciam consequi valeam : optatissimo functurus officio , dum legales eorundem preces atque petita apud augustum thronum promovere potero. Brevi, quo in hac, tot tantisque naturae donis ornata regione, inque sinu generosae hujus gentis commoror, tempore, quam plurima, luculenta sane homagialis devotionis, profundaeque erga optimum Principem venerationis testimonia experiundi, grata mihi suppetiit occasio; quae, ut novam illibatae homagialisque erga sacratissimam suam Majestatem in omnibus eventuum vicissitudinibus contestatae cunctorum magni hujus principatus statuum fidelitatis tesseram, ad augustissimum solium perferre summi instar reputavi solat ii. Ultimum, quod pro obtinenda consolidandaque pace geri opportuit, bellum, graves, qui in finitimis regionibus sibi successere, eventos, exitialis simul ac calamitosus, qui in tota fere monarchia grassabatur, morbus, aliaque nec provido futurorum consilio , nec paterna augustissimi Principis solicitudine superari queuntia adjuncta, longiori annorum serie impedimento fuere, quo minus sua Majestas sacratissima, Princeps noster clementissimus , pro paterno suo avitam constitutionem semper ct ubique sustentandi desiderio , legalia conv ocare potuisset comitia. Eo firmius persvasum habeo, inclytos status et ordines, nunc jam legali de publico bono in comitiis consulendi scopo confluentes, concessum sibi a prov identia div ina temporis momentum , opportunissimam que per clementiam regiam oblatam occasionem, eo alacrius arrepturos, atque eo impensius connisuros, ut in sensu legum ante omnia regiis, quas intelligent, propositionibus satisfacere, et subseque omnibus iis laboribus solerter incumbere, ea demum inire possint consilia, quae felicitatis publicae , qua paterno Majestatis suae sacratissimae cordi nihil antiquius est, laetum ac fundatum polliceantur incrementum.