Erdély Nagyfejedelemség 1834-ik esztendőben Május 26-kára Kolozsvár szabad királyi városba hírdetett Országgyülésének irománykönyve, 1834. május 28. - 1835. február 6. (Kolozsvár 1834)

Irománykönyv - 1834 / 28. ülés

XXVIII. ii L É »’ IBOHÁMI. 23 duxerunt, alacris proiuptitudiiiis significatione, majori sperare jure pot­uimus, quam quod legibus avitisque moribus ac propriae huic sponsio­ni suae semet pares exhibituri, et ad scopum horum mutuis utrinque vo­tis exoptatorum comitiorum naviter collaborating sint. Ea interim, quae ex relatione dilectionis vestrae accepimus „ipsum nempe statuum prae- sidem in nexu demissae eorum de 10-a Julii a. c. repraesentationis, me­dio benigni rescripti nostri regii de 18-a proxime praeteriti mensis editi confirmatum, ne in praesens quidem sedem suam capessivisse, stafusque et ordines in suo, uti is nunc adhuc est, confluxu, in elaboranda pro an­telato praeside, magistrisque protonotariis nova juramenti formula tem­pus agere“ exspectationi nostrae adeo non respondent, ut quacunque ex parte hanc eorum moram consideremus, eadem nequeat nobis non esse ingratissima. Justum hunc animi nostri resensum auget id, quod tametsi ex positivo legum fundamentalium , ac articuli quoque II. 1791 prae­scripto, gubernium nostrum regium integrantem comitiorum partem con­stituat, imo vero ipsi praedicti status et ordines in nuperna demissa reprae­sentatione sua essentiale hoc comitiorum constitutiv uni desiderari declarave­rint, percunctationeni hanc non suae jam tantum legali obligationi, sed de­siderio etiam suo deese dignoscantur. Quae enim tergiversationi huic ob­tenditur causa, necessitatis quippe elaborandae novae juramenti formu­lae, haec ita comparata est, ut posteaquam destinatae pro praeattactis officiis formulae jam antehac rite elaboratae praeexisterent, modificari autem non secus, quam comitiis integris ad modum anno 1742 observa­tum, et cum ratificatione nostra regia, quae tam ex indole constitutio­nis, quam secundum ipsa etiam demissae statuum et ordinum magni principatus Transsilvaniae et partium ei reapplicatarum de 25-a Septem­bris praecitati anni divae aviae nostrae substratae repraesentationis ver­ba, ad legalitafem necessaria est, mutui proinde legitimi comitialis tractatus via possent, excusatio illa cum legali in pertractandis neg­otiis procedendi ratione componi nulla ratione possit. Rebus itaque in devium hunc deductis situm, dilectioni vestrae hisce benigne committen­tes praecipimus, ut de firma hac animi nostri sententia, antelatos status et ordines penes ipsius benigni hujus rescripti nostri regii communicatio­nem eo addito confestim edoceat: Nos ab hac, quia fundamentalibus po­sitivisque legibus nititur, in nullum casum recessuros, et quia admitte­re non possumus, ut potior arbitrio, quam legibus legalique in tractan­dis negotiis ordini locus detur, hujus incolumitati mediis supremo mu­neri nostro regio suppetentibus consulturos esse; ad antevertendam pro­inde ingratam necessitatem hanc, eosdem status et ordines, ne quid, quod a nobis paternus noster in eos animus exigit, praetermisisse vi­deamur, porroqiioqtie de eo in specie monitos habere velle, ut statuum praeside, magistrisque protonotariis, juxta praevigentes formulas adju­ratis, in continuandis tractatibus diaetalibus praescripto per articulum 11. 1791 tramite procedentes, se electioni candidationique ad officia cardi­nalia et diplomatica primo benignarum propositionum nostrarum puncto attactae, et in sensu articuli 20-mi anni 1791 suscipiendae, sub legali legitime electi et per nos benigne confirmati statuum praesidis praesidio absque mora, tantoque certius accingant, quod prius, quam comitia red­integrata, et quae ad horum habendorum modum, legitimeque insti­tuendos mutuos tractatus, et quidquid diaetalium negotionum est, per leges praescripto recto ordine peragenda praeferenter requiruntur, es­sentialia organa debite instaurata fuerint, cum iisdem, regia auctoritate nostra legumque sanctimonia salva, prout tractare non possumus, ita nec seu nos ipsi tractare, seu per dilectionem vestram, qua plenipoten- tiarium, personam nostram repraesentantem, quidquam tractari velimus. (i*

Next

/
Thumbnails
Contents