Erdély Nagyfejedelemség 1834-ik esztendőben Május 26-kára Kolozsvár szabad királyi városba hírdetett Országgyülésének irománykönyve, 1834. május 28. - 1835. február 6. (Kolozsvár 1834)

Irománykönyv - 1834 / 14. ülés

XIV. fi L É 8* ÍROM Á X Y I. 11 Patriam summis magistratibus , legali SS. OOum electione regia* que confirmatione constituendis, orbatam non modo dolenter cernimus, sed gravibus ex illegaliter jam a longiore temporis intervallo subsistente ina- gistratuali systemate in cunctos publicae administrations ramos, indeque in jura fortunasque civ ium profluentibus consectariis pressi, ac vix non op­pressi, dudum gemuimus. Licet autem munera cardinalia, ceteraque of­ficia diplomatica, quae sub decursu temporis inde a proximis comitiis prae­terlapsi v acantia reddita sunt, benignis Majestatis v estrae sacratissimae re­solutionibus, provisiorio modo, suppleta esse intelligamus ; candide tamen fatemur, Augustissime Domine, nos ea firma teneri convictione, quod le­gum sanctimonia nec provisorias quidem patiatur exceptiones , et quum tenore articuli 20-mi an. 1791 cautum sit, ne ejusmodi officia diplomatica citra praeviam candidationem restaurentur : hinc nos, in conferendis pro futuro gravissimis hisce muneribus, Majestatem vestram sacratissimam di­ctamini praecitati articuli inhaesuram, omnemque sive substitutionis sive iu- terimalis provisionis titulum, a sensu legis prorsus alienum, benigue evita- turani esse persvasum habemus. Intimo gratitudinis sensu paternam Maje­statis vestrae sacratissimae in eo veneramur clementiam, quod hac quoque vice nos pro jure ex legibus competente, ad candidationem pro iisdem of­ficiis instituendam provocare dignatur; nil ambigentes, quin Majestas vestra sacratissima jus candidandi, quod nobis competere ipsa clementer agnoscit, in sensu legum, diplomatis quippe Leopoldini puncti 7-i et 8-i, articuli item 20-i an. 1791 iteratarumque resolutionum regiarum SS. et OObus jus ele­ctionis diserte asserentium , acceptura , in denominatione autem et con­firmatione ad praemeinorafa officia vestrae Majestati reservata, compe­tentiae receptarum religionum, diversarumque nationum, praeprimis vero pluralitatis votorum quoad singulas distinctim religiones, juxta spiritum diplomatis Leopoldini mentemque praecitatarurti legum ac benignarum affidationum; divorum item suorum praedecessorum, ut et propria in elar­gitis per Majestatem vestram confirmationibus constanter observata exem­pla, peculiarem clementer sit habitura rationem. Quod autem Majestas vestra sacratissima in instituendis per liberam nostram electionem candi­dationibus, non modo leges observari, sed quasvis praeterea debitae in negotio tanti ad prosperitatem publicam momenti prov identiae rationes per nos adhiberi ipsa benigne proponat; peculiare in hoc etiam profundae sa­pientiae veneramur testimonium, nil eorum, quae votis Majestatis v estrae sacratissimae hac quoque in parte satisfaciant, intermissuri. Benigna Majestatis vestrae sacratissimae rescripta regia super ar­ticulis altissimae confirmationi regiae dudum substratis , aliis item de­missis SS. et OOnum repraesentationibus ad Majestatem vestram directis elargita, nobis usque dum haud publicata, humillime praestolamur, dabimusque operam, ut in iis ad amussim legum fundamentalium boni­que publici incrementum pertractandis, benignam Majestatis vestrae sa­cratissimae exspectationem omni virium conatu expleamus.­Eximium providae sapientiae, atque ad salutem fidelium suorum populorum altius provehendam intenti animi luculentum in eo quoque veneramur testimonium, quod Majestas vestra sacratissima pro operatis regnicolarium deputationum articulo 04 an. 1791 delegatarum nondum revisis, ad mutata medio tempore rerum adjuncta adcommodandis, iis au­tem, quae nondum consummata essent, quanto ocius elaborandis, unant aut plures, prout nobis expcdientius videbitur, deputationes e medio no­stri deligendas esse clementer proponat; quod ipsum ex obligatione in sensu legum, signanter articuli 11 anni 1791, nobis alioquin incumbente fideliter exsequi haud intermittemus; in ipsis operatis sive reformandis,

Next

/
Thumbnails
Contents