Az Erdély Nagy Fejedelemség és hozzá tartozó részek három nemzetekből álló nemes rendeinek 1809-dik esztendőben Kolosvár szabad királyi városban tartatott közönséges gyűlésein folyt tárgyaknak jegyzőkönyve, 1809. június 15. - július 15. (Kolozsvár 1831)
1809 / 1. ülés
( 5 ) Iá» Pedestris Proprietarium Coloneilum, et per Magnum nostrum Transsilvaniac Principatum, Partesque eidem reapplicatas Supremum Armorum Praefectum, Clementer denominavimus. In his autem Comitiis, pro ratione modernorum temporum, Salute publica id exigente, inter alia Deliberationum obiecta, imprimis de eo Consilia sine temporis dispendio iniri volumus: qua modalitate, quibusve adminiculis ocior Insurrectionalis Militiae, necessariis quoque Regulamentis providendae, et pro ratione ingravescentis periculi, extra fines etiam Provinciae educendae organisatio, aliorumque necessariorum defensionis auxiliorum coordinatio institui, atque sine mora ad optatum finem perduci possit? F.t quia Miles tam Campestris, quam Insurrectionalis, sine annona, sumtibusque ad sustentationem, ali- mentationemque necessariis subsistere non possit, optamus simul, ut Fideles Status et 00. pro ratione urgentis necessitatis, obiectum etiam Subsidiorum in frugibus omnis generis, et Equis etiam Rimontalibus praestandorum, in deliberationem sumant, confidimusque Fideles Magni Principatus Transsilvaniae Status et OO. laudabili exemplo et zelo Regni Hungáriáé, aliarumque Ditionum nostrarum Haereditariarum permotos, Fidelitatem suam, et amorem Patriae in praestandis etiam pro urgente moderna necessitate subsidiis eo lubentius contestaturos esse, quanto certius est Subditos Principatus nostri Transsilvaniae onera, et calamitates Belli gravissimi, et iam inde ab aliquot annis fere continui huc adusque longe minori in parte , quam aliae Provinciae nostrae Haere- ditariae supportasse. Quae Deliberationes ut eo maturius terminari queant, Status et OO. statim sub initium Comitiorum candidationem ad vacans Statuum et OO. Praesidis Officium praeferenter instituant, Nobisque ante Candidationes ad alia vacantia officia Diplomatic» instituendas, pro altissima denominatione illico submittant. Inter arduas porro Belli curas, paternam sollicitudinem nostram ad in, ternam etiam eiusdem Principatus administrationem convertentes, benigne ordinamus: ut terminatis sine cunctatione Insurrectionalem Militiam, defensionisque Regni Institutum respicientibus negotiis, Fideles nostri Status et Ordines, de obiectis ad publicam etiam administrationem, promovendaque eiusdem Principatus commoda pertinentibus, Consilia ineant, Deliberationesque suas Nobis pro Sanctione substernant. Inter alia vero Elaborata etiam Regnicolarium De- putationum, in obiectis inprimis Contributionalibus, Urbarialibus, Judicialibus, et Publico-Politicis suo modo et ordine pertractentur; dum vero praesentia Supremorum Officialium tam Comitatuum, quam Districtuum, Sedium item Sicu- licalium et Saxonicalium, aliorumque Diaetalis Congregationis commembrorum pro urgentissimo Insurrectionis et subsidiorum negotio, cum omni possibili celeritate in effectum deducendo in suis Circulis et respectivorum Comitatuum, Districtuumque Confluxibus necessaria erit, pro ratione circumstantiarum Clementer admissuri sumus, ut concluso praevio modo Insurrectionis et Subsidiorum negotio, indicta haec Comitia, ad congruum hoc fine ex mutua Commis- sarii nostri Regii cum Gubernatore Regio cointelligentia praefigendum terminum, usque dum Insurrectional negotium in Circulis ordinatum, terminatumque fuerit, prorogentur, atque tandem terminatis negotiis Militiam Insurrectionalem respicientibus, continuativc reliqua etiam obiecta Diaetalia suo ordine ce l