Az Erdély Nagy Fejedelemség és hozzá tartozó részek három nemzetekből álló nemes rendeinek 1809-dik esztendőben Kolosvár szabad királyi városban tartatott közönséges gyűlésein folyt tárgyaknak jegyzőkönyve, 1809. június 15. - július 15. (Kolozsvár 1831)
1809 / 1. ülés
«a c 25) m dum terminum, usque dum Insurrectionale negotium in Circulis effectui mancipatum, ordinatum, terminatumque fuerit, prorogentur; atque tandem continu- ative reliqua etiam obiecta Diaetalia suo ordine et modo pertractentur; Deliberationesque et desideria Fidelium Statuum et OO. Nobis pro impertienda benigna Resolutione Regia substernantur. Sunt autem in numero obiectorum per anteriores benignas Resolutiones nostras ad comitia publica relegatorum inter caetera. a) Plani Conscriptionis Popularis elaboratio. b) Candidationum etiam ad vacantes Supremi Commissarii Provincialis, Tabulae Regiae Praesidis, nec non Cancellarii Provincialis, binas denique Consiliariorum Gubernii Regii intimorum Stationes institutio, ac pro altissima Resolotione nostra Regia submissio. c) Jurium nonnullorum Privatorum Possessorum Transsilvanorum ad Bona in Banatu sita armis Caesarco Regiis recuperata, elucubratio; quorum Possessorum scilicet preces a Fidelibus nostris Statibus et OO- ex prioribus Comitiis nobis commendatae sunt. d) Fundi Cassae Provincialis ad mensuram auctarum ab aliquot retroactis annis erogationum attemperatio. e) Discussio quaestionis, ac deliberatio de eo; an et in quantum Institutio Maioratus sub titulo Fidei commissi, cum natura fundi Regii Legibusque Nationis Saxonicae municipalibus conveniat ? an denique Bonis Nobilitaribus Jure duntaxat Inscripţionaţi ac temporaneo tentis atque etiam in genere in Bonis Nobilitaribus Jure perennali acquisitis Maioratus, vel Senioratus Salvis Regni Legibus introduci possit? 4 ‘ Quae obiecta , in quantum tempus suppetierit, a Vobis Fidelibus nostris, Statibus et Ordinibus in generali confluxu vestro, post prorogationem in trutinium summi, delibcrationesque vestras pro altissima Resolutione Nobis substerni eo adiecto admittimus; ut quae sub his Comitiis ex praerecensitis obic- ctis superari non possent, ulterior de illis Deliberatio vestra ad primitus celebranda Regni Comitia differatur; Postulata etiam vestra in Legibus radicata clementer exaudituri. Intellexistis e praemissis de iis primum etiam et ante omnia matura Deliberatione et incunctanter consulendum esse, quae ad tuendam stabiliendam- que externam securitatem pertinent, ut huic tandem firmo fundamento interna felicitas superstrui queat. Hinc cum nos nihil aliud a Vobis desideremus, quam quod ad communem vestram Salutem et prosperitatem, legalisque vestrae Constitutionis manutentionem pertinet, benigne pleneque confidimus, vos laudabili Maiorum vestrorum exemplo nihil eorum intermissuros, quae pro ratione temporum ad tuendam Regii nostri Solii firmitatem, et huic innixam Libertatem Nationalem, legalisque vestrae Constitutionis conservationem pertinere, atque necessaria fore videbuntur; ut acceptam a Maioribus vestris constitutionalem vestram existentiam ad seros etiam Posteros vestros sartam tectamque transmittere possitis. Vobis in reliquo Gratia nostra Caesarco Regia et Princi7