Az Erdély Nagy Fejedelemség és hozzá tartozó részek három nemzetekből álló nemes rendeinek 1809-dik esztendőben Kolosvár szabad királyi városban tartatott közönséges gyűlésein folyt tárgyaknak jegyzőkönyve, 1809. június 15. - július 15. (Kolozsvár 1831)

1809 / 1. ülés

C 35 ; gg» FRAFCISCUS PRIMUS Dei Gratia Austriac Im­perator, Hungáriáé, Bohemiae etc. Apostolicus, chi-Dujc Austriac, Duce Lotharingiac, e/ Salisburgi, gtfz/s Princeps Transsilvaniae ct Comes Siculorum etc. Illustrer, Reverende, Spectabiles, Magnifici, Generosi, et Egregii, Pruden­tes item ac Circumspecti Fideles nostri sincere nobis dilecti! C^uae pericula ex cruento hoc, quod lacessiti gerimus bello, Monarchiae no- strae integritati, atque cum his coniunctae Provinciarum nostrarum Haeredita- riarum legali Constitutioni, et Libertati immineant (nisi Hostis iáin non fines solum, sed ipsam plane Imperii nostri Sedem invadentis impetus promptissima virium universarum Haereditariarum nostrarum Provinciarum coniunctione ma­ture reprimatur) Fidelibus etiam nostris Magni Principatus Transsilvaniae Sta­tibus ct Ordinibus ex aliorum devictorum Regnorum exemplis notum est. Siquidem vero Hostis Universalis Imperii cupiditate flagrans, finibus Dominationis suae amplissimis non contentus, illos ad universam Europam pro­tendere, et jam nostras etiam Provincias Haereditarias occupare, cum ever­sione avitae illarum Constitutionis et Libertatis, Privilegiorumque et Jurium etiam privatorum, quibus Securitas felicitasque publica innititur, magnis viribus moliatur; in ancipiti hoc rerum Statu de Salute publica, Libertateque et le­gali Regnorum sub Imperio nostro nexu indissolubili sociatorum Constitutione defendenda, suppeditandisque, quae ad propulsandum imminens periculum ma­gis opportuna videbuntur, mediis, cum Fidelibus nostris statibus et ordinibus Consilia inire, atque in hunc finem, aliorumque publicorum negotiorum causa, quae commoda et emolumenta cari nostri Principatus Transsilvaniae respiciunt, publica haec Comitia indicere decrevimus. Fecimus autem id eo libentius, quod jam relatum Nobis exstiterit Fi­deles Status et 00. Comitatuum, Districtuum, atque Sedium Siculicalium et Saxonicalium, eorumque supremos Officiales et Magistratuales de securitatis de­fensionisque publicae adversus hostilem invasionem adminiculis solicitos, et ad explendam legalem suam obligationem, pro sua erga Nos, Augustamque Domum nostram Fidelitate, suoque in Patriam amore se promtos paratosque exhibuisse, desiderareque nunc eos, ut omnia ea, quae ad externam aeque ac internam se­curitatem necessaria forent in Comitiis Regni definiantur ac constabiliantur. Ad haec vero publica Comitia pro Regio nostro Commissario Plenipo- tentiario Fidelem nostrum Nobis sincere dilectum Comitem Vincentium a Kollo wráth Liebstein sky, Camerarium nostrum, Status Actualem Intimum Consiliarium Generalem Rei Tormentariae Praefectum, Ordinis S. Joan- nis Melitensis Magnae Crucis Equitem, ac Insignis Ordinis Militaris Theresiani Commendatorem, unius Legionis Pedestris Proprietarium Colloucllum, ct per 1340.

Next

/
Thumbnails
Contents