AZ ORSZÁGOS SZÉCHÉNYI KÖNYVTÁR ÉVKÖNYVE 1981. Budapest (1983)
III. Könyvtörténeti és művelődéstörténeti tanulmányok - Szelestei N. László: 18. századi tudós világ. III. Kollár Ádám, Tersztyánszky Dániel és a magyarországi tudóstársaság ügye (1763-1776)
Ad haee praecavenda utilissimum omnino foret, si bis saltern singulis annis conveniretur, et socii praesentes rationum momenta in commune conferrent. Tunc errore corrigi et superf lua reiici possent. Deinde video, quod in his Legibus supponatur, ubique, quod Socii qui futuri sunt, otio honesto, ac subsidiis ad haec tractanda necessariis abundabunt. Sapienter id pridem pro Scopo huius Societatis : his enim si destituantur non posse eos exspectatione publica aliquid dignum praestare, certum est. His affluere eos qui tanta cum gloria Societatum Regiarum Parisiensis, Londinensis ac Berolinensis membra sunt, nemo ignorat. Iam Tu ipse iudicato, Vir Nobilissime, an inter Nos aliquis saltern numerus Doctorum Virorum, qui ab utrisque hisce rebus bene paratus esset? Provida Principum dispositio, et publica praemia huic defectui unice mederi possent. Ne quidem quod attinet, quo minus Societati huic nomen dare audeam, id efficit, quod primere(?) videam ea mihi pleraque deesse, quae in Sociis huius ordinis necessario adesse debent. Lucianus festine olim dixit Jovem quem oderit Paedagogum eum facere. Parum adest, quin in me convenire hoc dictum agnoscam. Laborum enim Scholasticorum mole ita premor, ne dicam, obruor, ut ad studia quaedam privata tractanda, ad quae naturalis me genius trahit, vix tempus aliquod suffurari possim. Sed mea subsidia ad Civilem Patriae Históriám pro dignitate excolendam (aliis enim partibus manus equidem admonere nollem) ad manus mihi sunt. Licet enim alibi obvia satis sint, nobis tarnen nomine tantum nota sunt Byzantinorum Scriptorum Baronii item Raynaldi, Dachierii, Du Chesnii, Mabillonii, Pezii, aliorumque veteris aevi monumentorum refertissima Volumina. Si quid ergo, non obstante, hac penuria Subsidiorum, in publicum proferendum esset, id non alia re constare posset, quam si Diplomata ac Literas Nobilitares nostrorum hominum inspicere ex iisque aliquid ad illustrationem Históriáé in lucem edere adniterer. Eas vero avaris, ut plurimum manibus premi antiqua et pene obsoleta querela est. Et nescio an non venia quadam digna sit haec nostrorum tenacitas ; qvium videremus unica saepe vocula detecta in periculum amissionis bonorum suorum incidere eosdem in Foris Regni nostri publicis. Plura hac de re non addam, nisi hoc unum subiecero : gavisurum me impense fore, si hanc societatem erectam ac florentem videre aliquando contigat. Tempus enim iam tandem aliquando esset, quo et Pátriám, et nosmet ipsos melius nosceremus, et sinistram extraneorum de nostrae gentis eruditione opinionem ipsis rerum documentis repelleremus. Caeterum satis praeclare mecum nunc actum esse putabo, si per Te, Amplissimo Collario insinuatus fuero hac nomine, quod quas Literas is in deliciis habet, easdem et ego impense amem; quas ut pro virili per Patriam promovere possem, percuperem notitiam aliquam cum eo contrahere, quam per commercium deinde Literarium alere ac augere liceret. Ego sane felicem me multis nominibus esse praedicavero, si aditum aliquem familiarierem in Bibliothecam Caesaream, eiusque rariores divitias aperire possem: nihil enim dubito, quin multa inde in publicam utilitatem proferre suo tempore possem. Tu ergo, mi Amice Honoratissime videris qua prudentia hac de re ad eum scribes, et qua cum circumspectione sensus eiusdem expiscaberis. Lelőhely: OSZK Kézirattár, Quart. Lat. 784/3. ff. 57-58. 441