AZ ORSZÁGOS SZÉCHÉNYI KÖNYVTÁR ÉVKÖNYVE 1981. Budapest (1983)
III. Könyvtörténeti és művelődéstörténeti tanulmányok - Szelestei N. László: 18. századi tudós világ. III. Kollár Ádám, Tersztyánszky Dániel és a magyarországi tudóstársaság ügye (1763-1776)
FÜGGELÉK I. A KOLLÁR ÁDÁM ÁLTAL MEGFOGALMAZOTT 1763. ÉVI TUDÓS TÁRSASÁG-TERVEZET (Levél Dobai Székely Sámuelhez. 1763. február 4.) Quod diu multumque cum animo meo reputavi, id nunc tecum, homine mihi amicissimo, communicare placet, ut si quam utilitatem somnio meo subesse arbitraris, prudentissimis rem omnem consiliis tuis adiuves, sin verő secus tibi videbitur vanissimum propositum, aequis iustisque rationibus, animo meo expellas. Societati cuidam nomen meum dare meditor. Vis igitur scire cui? Nempe Societati Hungaricae, Históriáé patriae Naturalis, Oeconomicae, et Civilis studiosorum, cuius te membrum esse ex animo vellem. Enimvero quae Dei benignitas est, non deessent nobis Viri, qui ista in societate utiles patriae et cum laude esse possent. Institutum illius omne his paucis contineretur legibus: I. Quivis nomine Hungarico census, cui demumcunque religionis instituto addictus sit, Societatis Nostrae ius habeto. IL Earn Históriáé Naturalis, Oeconomicae et Civilis partem deligere, quam qui is volet integrum esto. III. Mense quolibet semel animadversiones suas et inventa praecipua brevissime adnotare, et per publicum cursorem cum sociis communicare tenentur. IV. Animadversiones ad socios missae ultra philyram dimidiam ne procedunto. V. Adversaria cuilibet sociorum sunto, ad quae sociorum inventa quiuis referto. VI. Quivis socio primum vicino mittito, et misso in folio quilibet diem et consulem, quo porro ad socium vicinorum miserit, adnotato. VII. Praeses et Historicus Societatis pluribus Sociorum votis electi, perpetui sunto. VIII. Praeses bono societatis et publico procurando studeto. IX. Societati ab Historiis selecta Sociorum inventa, praesidis consilio, nitide perscribito, et iuris publici facere adnititor. Audivisti igitur Instituti Leges, quae tametsi succintae prorsus sint, totius tarnen Instituti Naturam exhibent. Nam ut in regno nostro, privato quopiam in loco aut urbe eruditorum hominum societas coalescere unquam possit, equidem despero: hac autem ratione non aegre credo, creari posset. Argumentum deinde est utilissimum simul et iucundissimum. Cum enim socii per omnes regni provincias sparsi esse possent, non difficulter patriam nostram brevi verius nosceremus. Sed imprimis animadversiones et inventa oeconomica laudem simul et utilitatem haberent singularem. In história civili quam diligentissime curaretur : ut eruantur vetera, et praesentia fide optima ad posteritatem transmittantur. Enimvero diu multumque haec, ut dixi, mecum expendi, neque inveni causam, cur hoc genus societatis apud nos institui non possint. Unum fortassis multos deterreret, aut impediret in cursorem publicum aeris impendium ; verum hoc ratione non una tolli potest ; nam primum socii Numerum duodecimum excedere non deberent, deinde si istud etiam molestum esset, 439