Szekessy Vilmos (szerk.): A Magyar Természettudományi Múzeum évkönyve 58. (Budapest 1966)
Erdős, J.: Nonnulae Eulophidae novae Hungaricae (Hymenoptera, Chalcidoidea)
NoNNUEAE EULOPHIDAE NOVAE HUNGARICAË 401 Elachertus artaeus WALK. var. clavatus nov. 2. — Structura, color et magnitúdó corporis optime congruunt cum specie E. artaeus WALK. Opinio GKAHAMÍ: „I think it is perhaps the same (although the flagellum does look rather different)." Ego accordor opinioni eius et specimen meum non audeo uti speeiem novam describere. Cum autem flagellum eius (Fig. 4: A) constet articulis multo brevioribus, necessarium puto saltern uti varietatem distinguere a Stirpe. Unicum specimen 2, quod est typus varietatis in collectione mea conservatus, in Szeremle 23. Iulii I960, de fronde Populus nigra L. legi. Si materia uberior scrutation! maturiori inserviet, tunc potest quaestio solvi, utrum species distincta, an varietas tantum tractanda esset. Elachertus arenarius sp. n. 2. — Obscure aeneo-viridis, interdum leniter aureo-nitens, segmenta 2—4. abdominis fusca, singula basi testacea, lateribus, basi et apice abdominis aeneo-viridibus, ventre testaceo; oculi et ocelli ferruginei; antennae fuscae, scapo basi pallido; alae fuliginosae, nervis pallide fuscis ; pedes lutei, coxis corpori concoloribus, femoribus dimidio basali fusco. Caput medio thoracis parum angustius, antice conspectum orbiculare, oculis parum exstantibus, genis buccatis diametro longitudinali oculorum fere aequivalentibus, antennis in linea oculari insertis, orbitis internis infra parum divergentibus, facie et fronte scabris, solum scrobibus amplis et profundis, in V inverso formatis, laevibus ; vertex brevis, fere quater latior, quam medio longus, scaber, sat dense pilosus, postice teres, ocellis in triangulum obtusum dispositis, anteriore angulo V inversi contiguo, posticis ab orbitis plus, quam distantia ab ocello anteriore, recessis. Antennae (Fig. 2: I) articulis funiexdi sat brevibus. Thorax crassus, ratione 11:9 longior, quam latus ; pronotum breve, semilunare, teres, scabrum, sat dense pilosum; scutum mesonoti cum scapulis pronoto similiter sculpturatum et pilosum, suturis parapsidum fere complétas, scuto mesonoti postice (Eig. 2: G) parum producto, (,,sulci dorsi et dorsuli haud continui" secundum THOMSON); scutellum obsoletius pimctulatum, parum latius, quam longum, glabrum, axillis item glabris, concinne punctulatis, lineis scutelli leniter incisis, parum eyanescentibus; metanotum laeve, postscutello sat longo, semilunari; propodeum sat breve, carina media tenuissima, sulco spiraculari nullo, itaque spatio cordiformi generi characteristico non efformato, toto laevi et polito, callo extremo pilis longis argenteis dense ornato, ibidem parum scabro, spiraculis minimis, subrotundis. — Alae dense pilosae, basali et cubitali pilosis, speculo parvo, nervo marginali, quam radius, duplo et dimidio, postmarginali sesqui longioribus. — Pedes elongati, sat graciles. Petiolus abdominis brevissimus, laevis. Abdomen thorace longius et latius, ovaturn, vix acuminatum, laeve et glabrum, lateribus et triente apicali sat dense pilosum, terebra recondita. Longitudo corporis 1.56—2.23 mm. — Simillimus feminae ; scapo antennarum (Fig. 2 : H) parum dilatato, articulis funiculi brevioribus; pedibus magis testaceis; abdomine in triente basali macula orbieulari pallida instructo. Longitudo corporis 1.31 —1.93 mm. Specimina huius speciei novae in territorio meridionali Hungáriáé, in silvis sabulosis, sunt capturata: Tompa (Zsiroskuti erdő) 3 Q Q 8. Maii 1962., quarum una est tessera „Typus" distincta, (park) 1 $ 9. Maii 1963., Kelebia (Fődi erdő) 2 çf cf 8. Iunii 1961. de Koeleria glauca SCHK., 1 çf 2ö. Április 1963., euncta excmplaria ipse legi. Allotypus est 26 Természettudományi Múzeumi Évk. 1966.