Szekessy Vilmos (szerk.): A Magyar Természettudományi Múzeum évkönyve 58. (Budapest 1966)
Erdős, J.: Nonnulae Eulophidae novae Hungaricae (Hymenoptera, Chalcidoidea)
eus robur L. (ERDŐS), 1 çf in Octobre 1954. (BOUCEK), 1 9 18. Octobris 1954. de foliis Colutea arborescens L. (ERDŐS), 2 9 9 9—22. Septembris 1959. de fronde Quercus cerris L. (ERDŐS), 1 9 (typus e t iconotypus) 26. Septembris 1961. (ERDŐS), Szeged (Emlékerdő) 29911. Augijsti 1960. et 1 9 6. lunii 1963. (ERDŐS), Máriagyüd 3 9 9 26. Septembris 1948. (ERDŐS). Typus et allotypus in collectione mea, cetera, quae sunt paratypi, item in collectione mea, in Museo Hist.-Nat. Hung. Budapestini et in Museo Nat. Pragensi sunt deposita. — Videtur esse aestivalis et autumnalis, vernales vero sunt hibernantes.. Eupleetromorpha laeviscuta THOMS. Euplectrus laeviscuta THOMSON, 1878., p. 188—189. Ç. 9 praecedente maior, scutello magis deplanato, antennis (Fig. 2: C) funiculo articulis parum elongatis, petiolo abdominis duplo longiore, quam lato. Specimen meum iudicio GRAIIAMÍ et BOUCEKÍ consentaneum videtur cum descriptione originali, excepta structura articulorum funiculi, qui secundum THOMSON ,,quadrati", revera longiores sunt, quam lati. Longitudo corporis 2.73 mm. <5*. — In statura et colore corporis similis feminae. Differentiae inveniuntur in structura antennarum (Fig. 2 : D), quarum scapus leniter dilatatus, articuli funiculi parum longiores, ab invicem separati, isthmoque coniuncti, clava vero elongata, solida. apparet, totum flagellum insuper densis et longis pilis albidis operitur. Thorax elongatus et angustus, duplo longior, quam latus, scutello ut in femina deplanato. Petiolus abdominis gracilis et valde longus, duplo et dimidio longior, quam latus. Abdomen ovatum, thorace parum brevius. Longitudo corporis 2.02 mm. Vidi 1 9 i n Tompa 10. Augusti 1959. de fronde Quercus cerris L. collectam (ERDŐS) et 1 çf in Kornesti (Moldavia) 30. Iunii 1961. per BOTJCEK et TALITZKY captum, qui ulterior est allotypus in colectione Musei Nat. Pragae depositus. Euplectromorpha pannonica sp. n. Euplectromorpha chlorocephala ERDŐS (nec NEES), 1951., p. 171. Euplectromorpha chlorocephala ERDŐS (nec. NEES), 1956., p. 4. 9- — Corpus nigrum, caput aeneo-viride, abdomen medio fuscum, basi et triente apicali nigrum; antennae infra pallide fuscae, supra obscuriores, scapo testaceo; alae subhyalinae, squamulis nervisque testaceis ; pedes lutei, coxis intermediis leniter infuscatis, his ultimis nigris, tarsis 2—3 apicalibus fumatis; setae et pubescentia thoracis argentea. Caput, praesertim irons faciesque, fere politum, pilis brunneis parcissime inspersum, antice conspectum trianguläre, oculis hirtis, semiglobose exstantibiis, genis valde convergentibus, diametrum longitudinale oculorum aequantibus, antennis paullo infra lineam ocularem insertis, scrobibus leniter impressis, orbitis internis infra parum divergentibus ; vertex brevissimus, latitudine mesonoti, simul cum oculis fere quater latior, quam longus, postice in tota sua latitudine acutus, quod optime secernit a specie simillima: A 1 , chlorocephala NEES, ocellis in triangulum obtusissimum dispositis, posticis ab anteriore, a margine postico et ab orbitis aeque distantibus. Antennae (Fig. 2: E) sat breves. Thorax fere duplo longior, quam medio latus; pronotum campaniforme, déclive, scuto mesonoti multo angustius, superficialiter gramdosum, sat dense et longe hirtum, insuper in margine postico 3—3 macrochaetis orriatum; scutum mesonoti pronoto vix longius, huic simili modo sculpturatum, dense pilosum, macrochaetae : 2—2 in angulis basalibus scapularum, 1—1 in angulis basalibus scuti; axillae sublae-