Boros István (szerk.): A Magyar Természettudományi Múzeum évkönyve 8. (Budapest 1957)
Erdős, J.: Miscellanea chalcididologica Hungarica
Familia Cleonymidae Cleonymus thomsoni nom. n. T h o m s o n, C. G.: Hymenoptera Scandinaviae. Lund, V. 1878. p. 5—6., 2. Revidendo descriptionem Cleonymi depressi a Thomson facta m persuasus sum, quod auctor illustris speciem quandam prae oculis habuerit, quae plane non est identica cum specie C. depressus a F a b r i c i o descripta. Differentia praesertim in maculis alarum apparet : C. depressus F. enim duas maculas, C. depressus Thoms. vero maculam unicam possidet. Haec macula maxime extenditur infra nervum radialem, inde basin versus angustior producitur. Accedunt aliae differentiae, praesertim coloris pedum in specie Thomsoni obscuriorum. Species itaque Cl°onymus depressus Thorns, (nec F.) debet denuo denominari, quam in honorem auctoris nomine Cleonymus thomsoni velim distinguera t Pannonica sexramosa Erd, Erdős, J.: Genera nova et species novae Chalcidoidarum (Hym.) I. Novum genus Cleonymidarum : Pannonica. Ann. Hist. Nat. Mus. Nat. Hung., Budapest, XXXIX, 1946. p. 131—133. <J. 2 (Fig. 10). — Maxima cum dimorphia sexuali! Color corporis obscure coeruleus, pulchre et laete violaceo-, indicanoque mixtus, lateribus thoracis aureo-viridibus. Antennae leoninae, pedicello clavaque fuscis. Coxae aureovirides violaceomixtae, pedes leoninae, apice femorum supra tibiisque parum obscurioribus, violaceo-micantibus, tarsis basalibus binis intermediis posticisque pallide flavis. Caput thorace latius, antennis simplicibus, 11-articulatis, annello unico, funiculo 7-articulato, articulo 7-o leniter tantum producto, clava solida, ovata, acuminato-producta. Thorax pronoto longo, sulcis parapsidum fere absentibus, propodeo longo, medio fere horizontali, mari simili, absque carina media sulcisque lateralibus, dense et sat fortiter punctulato. Alae vix evolutae, brevissimae. Caput et thorax superficialiter punctulata, sublaevia. Petiolus abdominis brevis, transversalis ; abdomen ovatum, sublaeve, terebra fere recondita. Longitudo corporis 2,6—2,7 mm. Haec species excellentissima in Harmolitis Calamagrostidis epigéios L. videtur vitam parasiticam degere, uti data collectionis suadent. Legi : in Bugac 4 22 die 28. Április 1944.; in Tompa 1 2 (allotypus)die 21. Április 1950., 4 33 die $ 23. Iunii 1950., 2 33 die 7. Iulii 1951.; in Kelebia,Fődierdő 1 3 die 12. Április 1949., Darvas erdő Fig. 10. — Pannonica sexramosa 1 die 12. Április 1950., 1 3 die 23. Április 1953. super Erd. $