Boros István (szerk.): A Magyar Természettudományi Múzeum évkönyve 7. (Budapest 1956)

Erdős, J.: Chalcidoidea nova in collectione Birói (Hymenoptera)

Chalcidoidea nova in collectione Birói (Hymenoptera) Auetore : J. ERDŐS, Tompa Cum annus iubilaris centesimus nativitatis Ludovici Biró advenerit, valde congruum videtur ex eius activitate Chalcididologica monumentum aere perennius exigere. Nam, cum nomen Birói in diversis ordinibus insectorum praeclare luceret, non est dubium, quin activitas eiusdem Chalcididologica eminenter fulgeat. Eximiae sunt collectiones, quas Biró in Nova-Guinea de Coleopteris, Homopteris etc. paravit, quae honorem eius in orbe toto terrarum coruscare fecerunt, at sunt pro nobis longinquae extra­neaeque. Qua Chalcididologus prae oculis nostris laboravit, hic in patria nostra, vel in terri­toriis finitimis, in Bulgaria, Graecia, insula Creta et Turcia collegit detexitque Hymenoptera minuscula incognita. Prima speeimina Chalcidoidarum anno 1906. legit, ultima ante mortem anno 1931. Inter hos duos terminos defluxi 25 anni in cognitione Chalcididologica patriae nostrae ditis­simi sunt. Paucos entomologos novimus, qui magis seduli fuerint in collectione insectorum quam fuit Lud ovi eus Biró! In Museo nostro Nationali exemplaria Chalcidoidarum numerum 70 000 complent, cuius % 90 de manu Birói oritur. Pretium collectionis Birói augent : data accuratissima de tempore, circumstantiis et, in quantum possibile erat, de biológia Hymenopteri, quae ultima observatio respectu animalium parasitarum maxim] momenti habetur. Dexterrimus fuit in electione locorum neglectorum virginalium, quibus patria nostra abundat. In vicinitate civitatis capitalis nostrae diligenter visitavit montem Sashegy cal­carium (CaC0 3 ), cuius divities in speciebus novis nec hodie est exhaurita ; Fehérvárcsurgó in Transdanuvio eminet collibus suis calcariis, in quibus unam seriem pulchram specierum novarum collegit. Declivia horum montium colliumque calcariorum sunt maxima parte calva, albida, radiis solis urentibus exposita, ideoque xerothermales, plantae eorum minime communes, sed speeificae, in quo manifestantur rationes, quare sint tarn extraordinarii et locupletes in speciebus Chalcidoidearum rarissimis. Hae species ex natura territorii xero­thermalis affinitatem cum speciebus mediterraneis exhibent. Veritate huius agnitionis duc­tus secutus sum vestigia Birói, cum territoria calcaria Transdanuvii (Sashegy, Berhida, Bécsi domb in confinibus civitatis Sempronii) optimo successu et ipse scrutatus sim. —• His analoga sunt territoria plana sabulosa extensa, quae tempore vcrnali et aestivali valde calida evadunt, suntque plantis tenuibus et xerophilis disperse cooperta. In his plantis caliditati aecommodatis specialis fauna Chalcididologica evolvitur, quae similitudinem cum fauna mediterranea et solitudinum Rossiae meridionalis monstrat. Haec nostra territoria speeifica ab entomologis antea neglecta praesertim activitate Birói sunt clarificata, qui in clivis arenariis oppidorum Csepel, Szigetszentmiklós, Sződ, civitatis Vác optimas species méridiona­les collegit. —• Praeter territoria haec in vicinitate civitatis Budapest sita non declinavit loca praecipua transsylvanica (Rév, Nagyenyed, Tasnád, Bethlen, Ósebeshely), quae cuncta collectionibus eius facta, sunt illustria. — Item magni momenti aestimanda sunt itinera eius Balcanica, quibus cohaerentiam faunae nostrae Chalcididologicae cum fauna vicina meri­dionali probavit. Si perspicere valeamus matériám maximam, species rarissimas vel etiam pro scientia novas continentcm, ultro quaeritur methodus, qua illám comparaverit. Huic rei intelligendae minime sufficit indefessus eius labor, qui eum nec tempore autumni serotini hiemisque quiescere et a collectione seretrahere sinebat. Magis convincunt nos media eius moderna in collectione adhibita. Praeter rete consuetum féliciter adaptavit cribrum, quo folia decidua, muscos decerptos, radices graminum efossas excribravit, Hymenopteraque minuta methodo photec-

Next

/
Thumbnails
Contents