Horváth Géza (szerk.): A Magyar Természettudományi Múzeum évkönyve 24. (Budapest 1926)

Jávorka, S.: Kitaibel herbáriuma. I.

MARCHIO (MARQUIS), DE BONNAY, legátus gallicus Vindobonensis, „qui cum comité ZICHY hic fuit" (In manuscripto Kitaibeliano 780.), unica planta ab eo est: Succisa spathulata. BONJARD ABBAS, unica planta est ab eo: Poa umbrosa biflora. ANDREAS BUDAY, physicus Syrmiensis, cum signo: „E Syrmio," plures plantae sunt ab eo in fasciculis postremis. BUNISCH, ab eo oritur v. gr. Papaver dubium, et unum exemplar Potentillae norvegicae. A. P. DE CANDOLLE, praesertim in fasciculis ultimis permultae plantae oriuntur ab eo. V. gr.: Hypericum hyssopifolium, Trifolium elegáns, Bromus maximus (huic annecta est nota KITAIBELII: „Quae De. notantur, sunt a DECANDOLLE.") SAMUEL DIÓSZEGI, ab eo oritur Debrecino: Bulbocodium, unum Atriplex hastatum, et 1 Prunus padus, huic posteriori est annexa epistula SAMUELIS DIÓSZEGI, quae explicite illustrât, quae et qualis condicio, familiaritasque intima inter DIÓSZEGI et KITAIBEL, inter omnino in diversas partes rem agentes coaequales fuerit. Litterae, quas DIÓSZEGI ante nonnullas hebdomades obitus sui scripserat, et in quibus intime PAULO KITAIBEL valedicit, voce magnanimitatis, laudis, honorisque et sincerrimae aestimationis erga KITAIBEL sunt exaratae. FABRICI, professor in Syrmio, plantae haud multae sunt ab eo, inter quas notabilis et singularis est Acanthus longifolius, planta orta e Syrmio. COMES ANTONIUS FESTETITS, plantae plures sunt ab eo, praesertim e regioné Transdanubiali et Alpium orientalium. ANTONIUS GENERSICH, plantae plures sunt ab eo e Scepusio. GLOSIUS, ab eo est unus Bromus secalinus. CAROLUS HABERLE, nonnullae plantae ab eo, (v. gr. Carpinus orientális). TH. HAENKE, ab eo est Arenaria recurva. ANTONIUS M. HORHI, in postremis fasciculis multae plantae sunt ab eo, e regioné Várpalota (Gomit. Veszprém) et Inota. N. TH. HOST, auctor Florae Austriacae, non multae plantae sunt ab eo, inter quas partes agunt: Car ex stricta, Euphorbia verrucosa, Androsace chamaejasme, Artemisia austriaca, Art. maritima, Atriplex por­tulacoides, Campanula spicata, Carduus defloratus, Nepeta pannonica, Sedum dasyphyllum. KITTEL, in fasciculis ultimis permultae plantae sunt ab eo, e Comitatu Castriferreo. M. D. G. KLOBUSITZKY fruetum Buphthalmi salicifolii misit PAULO KITAIBEL. K r a k o v i a. „ Antirrhinum triste von Krakau. " D. LÁNG, ab eo est unum Trifolium campestre.

Next

/
Thumbnails
Contents