Horváth Géza (szerk.): A Magyar Természettudományi Múzeum évkönyve 11. (Budapest 1913)

Mocsáry, A.: Chrysididae in insula Formosa a Joanne Sauter collectae

XI. ANNALES MU SEI NATION ALIS HUNGARICI. 1913. CHRYSIMDAE IN INSULA FORMOSA A JOANNE SAUTER COLLECTAE et ab ALEXANDEO MOCSÁRY recensitae. Fauna Hymenopterorum Insulae Formosae usque ad tempóra recen­tiora fere penitus ignota mansit. In operibus enim scriptorum anti­quorum pauea tantum de his animalibus inveniuntur data. Assiduitati JOANNIS SAUTER debendum erit in posterum melior faunae cognitio, qui Insecta huius Insulae innumerabili copia in Europam misit. Ex his etiam Museum Nationale Hungaricum eximiam sibi acquisivit cohortem, inter alia etiam satis iucundam Chrysididarum collectionem, e variis Insulae locis ortam. Non pridem a Dom. SIGISMUNDO SCHENKLING e Museo Nationali Entomologico Germanico 94 specimina Chrysididarum. pariter a JOANNE SAUTER collectarum, mihi determinationis causa benevole transmissa sunt. E duabus his collectionibus igitur faunae Chrysididarum Insulae Formosae iam utcunque satis veram habere possumus imaginem, prouti hoc e sequentibus elucet. 1. Ellampus (Holophris) Sauteri n. sp. Parvus, sat robustus, laete-viridis, valde parce albido-pilosus ; ver­tice post stemmata, pro- et mesonoto cum scutello postscutelloque et abdominis segmentis dorsalibus duobus primis violascentibus : vertice post stemmata, pro- et mesonoto laevibus ac politissimis ; scutello sat sparsim fortius punctato, postscutello gibbo-convexo fortius punctato­reticulato ; mesopleuris punctatura multo densiore subtilioreque ; abdo­minis segmentis dorsalibus duobus primis laevigatis, tantum microscopice, tertio spar^im subtilissime punctulatis, margine apicali arcuato, centro levissime sinuato, valde anguste sordide-pellucido ; femoribus tibiisque subaurato-viridibus, tarsis rufo-testaceis ; alis hyalinis, parum fumatis iridescentibu8. — $ . Long. 4 mm. Species eximia iam de colore facile cognoscitur. Taihorinsho, specimen unicum (Mus. Hung.). Hedychrum formosanum Mocs. (Annal. Mus. Nat. Hung. IX. 191 I, p. 458, n. 25. cf.) — Takao, 1907, specimen unicum (Mus. Hung.). 3. Stilbum cyanurum FORST, var. amethystinum FABR ., Mocs.

Next

/
Thumbnails
Contents