Horváth Géza (szerk.): A Magyar Természettudományi Múzeum évkönyve 2. (Budapest 1904)
Kulczynski, V.: De Opilionibus. Observationes nonnullae
8<J VLAD. KULCZYNSKI et in illis spiracula eodem loco sita sunt in sulco coxae IV. et margini segmenti ventralis 1-mi interiecto. qui sulcus plerumque — sed non constanter — in adultis clausus est. in iuvenibus plus minusve apertus, ita, ut spiracula in illis raro tantum et difficilius, in his autem plerumque facile conspiciantur. Tegumentis magnam partem saltern mollibus et processu sternali minus evoluto dignoscuntur etiam Xemastomata iuvenilia ab adultis. Exempla non adulta huius generis différant plerumque ab adultis adeo, ut difficilius sit ad extricandum. ad quam speciem pertineant. 1 E pullis. quos vidi, pulii Nemastomatis Kochii Now. et N. Sillii 0. HERM. in dorso abdominis scuto corneo duriusculo ornantur simili fere atque in maribus Ischyropsalidis (maaicatae L. KOCH), a scuto corneo cephalothoracis et a marginibus abdominis limbo molli lato distincto ; vestigia scuti similis vidisse videor in pullis Nem. dentipalpis Auss., non vero V. chrysomelani IHERM.), lugubris (MÜLLER), bicuspidati (C. L. KOCHI — Processus sternalis in adultis margine complanato. plus minusve corneo. in basi coxarum pedum — sex posteriorum saltern —- incubât et cum coxis bis planum ferelibratum format (fig. 7) ; in iunioribus spatium coxis interiectum impressum et processus sternalis a marginibus interioribus coxarum sulco lato disiunctus ; pulli carent processu sternali (fig. 8). In Ischyropsalide unica, cuius exempla non solum adulta vidi ymunicata L. KOCH), processus sternalis Signum aetatis adultae praebet. non valde quidem, sed sufficienter saltem manifestum. In adultis pars antica segmenti ventralis primi, sive processus sternalis, subsemicircularis, sulco a partibus posterioribus distinguitur transverso, mediocriter expresso, granulis fortibus. pilos gerentibus. densius congestis ornatur et fortius indurata est quam partes pone eam sitae (fig. 6) ; quum in iuvenibus apex segmenti ventralis primi, sulco nullo distinctus, non induratus, sculptura a partibus posterioribus non différât, praeter quam quod paullulo densius pilosus est. — Progrediente aetate processus sternalis maior fit et anteriora versus magis magisque extenditur, in adultis apice marginem anticum sterni proprii attingit aut fere attingit, in pullis eum longe nonattingit; sed nota liaec non satis idonea est: ad distinguenda exempla subadulta ab adultis non suffieit. In exemplis valde iuvenibus ante processum sternalem in sterno proprio tubercula duo conspiciuntur. pilos binos gerentia (fig. 5) ; quae tubercula postea processu sternali occultantur et denique certe evanescunt. — Tegumentis mollioribus exempla non adulta 1 Modus vitse pullorum liuius generis non jiaruin occultus videtiir ; etiam vulgarium speeierum — excepto Xemastomate chrysomelano — exempla non adulta raro inveniuntur.