Bugát Pál - Flór Ferenc: Orvosi Tár, Új folyamat 7. félév, 1-25. sz. (1841)
1-7. szám
( 80 ) Ad morbum hunc sufferendum proposita erant, decursu temporis qua tu or annoruin , sed fragmentario tantum modo in usum vocata praeparata ferri, cyanuretum zinci, thermae sulphuratae, narcotica , forma omni propinata, secundum selectum atque ordinationem longe eminentissimam , quin plus emolumenti; quam levamen aegro tulissent. Initio mensis Mártii 1840 electricitas modo eodem quemadmodum in easibus prioribus, per machinam a!ienam non optimo effectu gaudentem per 12 dies viginti quatuor vicibus applicabatur, eífectus therapeuticus erat levamen exigui momenti, quod post aliquot dies rursus disparuit ; mense Junio subsequo repetita vice tentamen curativum rciterandi mihi fuit occasio , licetque per sex dies propriam in usus convertere potui machinam, tarnen rursus levamen solummodo temporaneum, per dies nonnullas durans consequi valuit. Interim momenta non exigua successum hand fortunatum huius curae explicantia , nisi fallor desummi possent , ab aegri aetate provecta , quae sensibilitatem , atque per earn receptivitatem stimulorum maxima pro parte obtundere omnino potuit , ab ea conditione , quod nullatenus per longius quam memoratum tempus , insiniul per 18 dies electricitatem applicare potui, quod spatium temporis fors ad excitandam reactionem naturae medicatricem in hoc casu non sufFecit (quod eo magis probabile videtur, cumnuper in simili nevrosi a 3-a Maji ad 15-am Junii a. c. 44 diebus demum paroxysmos componere successit , de quo tarnen fors alia occasione) — ab influxu denique nocente possibili , quem pbarinaca mihi ignota secundum methodum medendi Homoeopathicam dispensala, ut serius cognovi, intermedio tempore curae ab aegro in usus vocata, habere potuerant. Insupernullatenus negari valet, in talibus quoque casibus individualitatem omni respectu hand esse exigui momenti.