Bugát Pál - Flór Ferenc: Orvosi Tár, Új folyamat 7. félév, 1-25. sz. (1841)

1-7. szám

C 75 ) natura influxuin electricitatis suscipiet , et quonam modo reaget , aegrarn igilur isolavi eamque in nexum cum con­ductore electricitatis positivae posui, etmediante cuspide metallica, electricitatem repetitis striis super dolorificam partem faciei ductis, ita extraxi, ut a liuea mediana fa­ciei incipiendo, usque ad regionem ganglii Gasseri du­rantibus ducentenis quinquaginta circum agitationibus ma­chinae , torrente electrico positivo activo in nervos fa­ciales egisse me tutum scirem. Ab hacunica influxus oc­casione aegra dolorem amplius facialem usque mensem Januarium 1840 non sentiebat, quo e febri rheumatica decumbens prosopalgia rursus adficiebatur, subsequo de­mum vere, maxima pro parte dolor, modo ut antea sopi­tus fűit, licet baud plus quam sex vicibus spatio quatuor dierum me adivisset — ab hoc autem tempore dum et quando attactum doloris minimo tarnen gradu habuit , donee mense Januario praeterito, una cum erysipelate pe­dis, quod tum comparuit, aegram usque praesens tempus dereliquit. 2. Alter contigit casus in domicella Ch. Z. quae ve­hementi prosopalgia quindecim mensibus durante adfli.cta fuit iuventute quidein prima sanitate gavisa est per nul­los morbos turbata , attamen ultimis annis rheumaticis adfectionibus obnoxia fuit, cum cautelam tractui aeris semet subtrahendi neglexisset. Accedit , animi pa'hemata deprimentia, sua quoque ad generandam et sustentandani nevrosiin contulisse, cum dolor psycbicus atque physicus faciei impressus, atque animus sumniopere irritatus, hanc opinionem rectani luculenter testabantur. Paroxysmi semper latus tantuin sinistrum faciei in­festabant, redibantque quovis die vespertinis horis circa decunam, — temporum intervallis usque 5. 6. matutinam durantes, aegra in bac tristi situatione per aquam frigi­dam levamen sibi, tulit, quam ope spongiae ad faciei do­lentem partem applicavit. Contra hanc prosopalgiam quae cum pervigiliis terribilibus iuncta erat, excepto ferro

Next

/
Thumbnails
Contents