Bugát Pál - Flór Ferenc: Orvosi Tár, Új folyamat 7. félév, 1-25. sz. (1841)
1-7. szám
( 72 ) . *ico-medicali autein, quod applicationem harum potentiarum attinet sequentia fors notanda venient. Color et frigus applicabantur et applicentur ubi ubi locoruiu quo iudicata sunt, desiderato utplurimum effectu, secundum methodos diversas , quod hodíernis diebus a nonnullis plane cum iniusta postpositione aliorum medicamentorum in praxi mediea iuste et scopo convenienter iudicatur. Lux solaris vei elementa eius singula, excepta proprietate illa, quod ad certuin usque gradum organismos refocilet, ac recreet, vix unquam maioris in medicina practica habebitur momenti. Vis mineralis inagnetica, quodsi turn ope intensitatis, tum ope quantitatis inductore electro— magnetici apparatus observationi subiiciatur, in suis phoenomenis atque eli'ectibus physicalibus maximum similitudinem, seu potius easdem prorsus qualitates habet, cum torrente aut succussionibus apparatus galvanici cniuscunque formae ? effectus autem in organismum aeque idem feperiuntur, quodsi Organa vitae vegetativae quemadmodum tubus ci • barius est, illius influxui exponantur. Attamen facultas applicationis eius absoluta tanquam reiiiedium niedicum in coinparatione cum ea electricitatis, donec experimentis evicta fuerit ultro, profecto exigua esse videtur —• licet hinc inde de feliciter curatis paralyticis, surdis , atque spasmoticis per applicationem vis magneto-eleclricae mentionem factam esse sciaums. Excepto calore et frigore nulla alia forina imponderabilium tanta modilicatione et tanta facilitate applicationis gaudet quanta electricitas, et per has proprietates communicationis omnimode arbitrariae, quam maximé disquisitionibus favet in relationes eius ad sensitivas atque inotorias abnormitates functionum systhematis nervosi, seu ad nevroticos dolores atque ad spasmos. Nam quod relatio certa inter electricitatem atque morbos nevroticos generatim locum habeat, non modo ex electri-