Bugát Pál - Flór Ferenc: Orvosi Tár, Új folyamat 7. félév, 1-25. sz. (1841)

1-7. szám

( 64 ) . ctricitatis relate ad aegros, tum vero causas , secundum quas, sub iisdem apparentibus conditionibus saepe sae­pius longe alter, immo contrarius observari potuerat ef­fectus. — Postquam circa naturam electricitatis eodem tempore in Europa atque America observationes, in me­dicinám practicam quoque optima spe reddundantes insti­tutive fuissent , atque Benjamin Franklin circa annum 1745 orbi culto conductorem fulniinis dedisset, damno et de­trimento profecto fuit scientiis in naturae phoenomena in genere directis } quod duo pofissimum casus iniqui , omnes fere progressus in applicatione electricitatis me­dica impedivere , et ornne desiderium relationem vis ele­ctricae ad abnormitates fnnctionum systematis nervosi ultro investigandi timore suppressum videbatur. Profes­sor Doppelmajer IVorinbergae ut alioquin constat, per exonerationem fortuitam lagenae batavicae, machina pro­pria impletae , paralysi adfectus est, quae cum concus­sio systematis eins nervosi nimia esset paulo post morte obiit 1752;— aequalem tristem sortem habuit professor Rich mann Petropoli die 6. Augusti 1753 , studiis suis in naturam electrici fluidi directis indefesse occupatus, una cum amico suo identitatein electricitatis nubium cum ea machinae suae comparare volens , perticam metalleam super cacumen aediiicii sui erexit, cuius isolata commu­nicatio in niusaeum eius ducta erat , quo in globum ter­minabat metallicum voluminis maioris, — attendebat qui­dem ne scintillae simplices summa cum intensitate repe­titissimis vicibns conductores proximos petientes eundem tangere valuerint, — flamma tarnen electrica , sine omni strepitu ut solet inopinate ilium in maiori distantia loca­tum contigit, et Richmann velut fulmine tactus exanimo corruit. Hi admodum tristes eventus omnino attentionem omnium eruditorum illius temporis in se direxerant, uni­cuique experimenfatorum cautelamsuiipsiusrecoinmendan­tes. Atque ab hoc tempore in genere apparatus electrici

Next

/
Thumbnails
Contents