A. Palla szerk.: Részletek a magyarországi fertőző betegségek történetéből / Orvostörténeti Közlemények – Supplementum 3. (Budapest, 1965)

Iványi Béla: Adatok a Körmendi Levéltárból, a pestis XVI—XVII. századi történetéhez (1510—1692)

Ita in cubiculo uno conclusi ego, uxor, et filiolus et una ancillula, cocleae vitam agimus. Servitor unus nobis ne­cessaria comparat, vivo sollicite et remediis me ipsum ac meos quantum possum tueor, expectatur a Deo, quid de me et meis statuat, qui si me praesevaverit, animo se­curus tandem ad Vstram Magnificentiam veniam. Interim consilium et benignam erga me Magnificentiae vestrae voluntatem grato animo amplector et quas potero habebo gratias. In hanc orationem ingressi illud addain, hisce diebus cum vicissim colloqueremus magnificus dominus Feliciañųs et ego de Pestis curatione revocavit mihi in memóriám de Euphorbio, quod certissime esset pestis remeđiųm, ego quoque alias intellexi et hic volui adscri­bere recepta sicuti alias habui, ut si perseveret pestis inter rusticos vestrae magnificentiae, curet fieri experimentum et meo judicio credo in initiis esse praesentaneum remeđiųm. Euphorbii Masticis singulorum unciam mediam, Croci ordinarii grana quinque, Istorum unumquodque per se bene pulverizetur, deinđe simul diligenter commisceant, post ea cum melle despumato in formam pasteae fiat, ut possint fieri quasi pilullae. Detur huius pro communi persona drachma media, hoc est quantum pondéra medius ducatus. Pro persona adulta as, hoc est aliqui parum minus quam integra drachma. Pro persona juvene decern vel duodecim annorum, scru­pulus unus. Assumpto hoc abstineat a cibo usque fuerit secuta operatio, non comedat carries, nec bibat vinum, per. . . . quarta die assumat Theriacam. De theriaca quod monet vestra magnificentia, scripsi Ratisbonam et denuo scribam cumprimum adferretur mittam et profecto ego quoque pro me ipso ita magno desiderio expecto, ut si quis aliud unquam, nam civitas prorsus caret vera Theriaca. Novi nihil habeo. Ratisbonae caesar gravi er aegrotavit, dicitur nunc convaluisse. Ill

Next

/
Thumbnails
Contents