Varga Benedek szerk.: Orvostörténeti közlemények 147-148. (Budapest, 1994)

ADATTÁR — DOCUMENTATION - Magyar László: A Nagyszombati Orvoskar alapításával kapcsolatos királyi és helytartótanácsi iratok (magyar és latin nyelven)

Nro X. b) Stipendia Professorum Normalia M. Theresiae Benignitate. S.S. Sua C. R. et A. M. pro regulanda Universitate Tyrnaviensi stabile systema defigendum et iam venturo anno scholastico introducendum benigne constituit, atque ad consequendum clementissimae materno — regiae intentionis huius suae scopumcetera inter sequentia henigne resoluit: ,,quoniam uni­versitatis cuiuspiam splendorem et coram exteris quoque attentionem illud vei maxime procuraret; si in omni génère scientiarum eos professores habeat, qui suum quisque genus ad quampiam perfectio­nem adducere, et editis etiam in publicam lucem operibus insignem suam doctrinam palám facere stu­deat; haec autem non unius anni laboré verum plurium annorum indefessa industria obtineri soleant; Professores igitur Universitatis huius ita comparâtes esse oportebit, ut quod genus scientiarum, peculi­are etiam suum genium sequuti, assumserint, in illo excolendo plures annos, quin imo etiam aetatem suam, exigere parati sint. Ad hoc porro obtinendum illud cumprimis necessarium est, quo ita salaria sua figantur, ne una quidem ex parte, fine et stimulo consequendi maioris salarii ex una lectione ad aliam quis transire ambiat: alia vero ex parte, ut celebriores professores ad concursum et petendas has cathedras stimulari queant, illique, si potissimum seculares, aut Ecclesiastici sint, decenter, et absque magnis curis rei familiáris subsistere, nec alia munia appetere necessum habeant. Idcirco salariis iuri­dicae, et medicae facultatis professorum iam antehac benigne regulatis existentibus, quantum ad Theo­logicae, et Philosophicae facultatum professores eorundem salaria ea ratione emetienda esse S.S. Sua Maiestas duxit, ut nimirum indiscriminatim ecclesiasticus 800 florenorum, religiosus vero 600. et quum in phylosophica facultate etiam seculares professores applicari possent, hi propter ampliorem do­mesticam familiam 1200 florenorum annuo salario gaudeant. Relate demum ad humaniores Scholas li­cet quidem in praelegendis humanioribus litteris idem tempus per omnes consecrari debeat; quum ta­rnen eadem professorum rhetorices, et poëseos, quae aliarum inferiorum scholarum, ratio esse non possit, ex eo, quod priores in Universitate, ubi et ars oratoria cumprimis efflorescere, quin imo et poë­sis melius excoli debet, pluribus annis in hoc génère literarum excolendo perseverare debeant; inferio­rum e converso classium professores facile mutari possunt, quin aliquod in rem literariam detrimentum inde dimanet; eapropter in hac Universitate inferiorum scholarum professoribus 500 florenorum; poë­sos, et rhetorices professoribus autem 600 florenorum annuum salarium antefata S.S. Sua M: clementer emensa est. Ceterum intuitu humaniorum scholarum aliequin ea benigna est S.S. Suae Maiestatis vo­luntas, ut hae pro futuro adhuc anno in statu quo relinquantur; donee videlicet professores iuxta novam methodum, ex asse habilitari, et ex his dein subiectum aliquod in Regnum Hungáriáé pro erudiendis huiatibus secundum novam eiusmodi methodum professoribus transponi possit. A gratia nihilominus et dementia C. R. pendebit, salaria quorumvis professorum suo tempore, ubi fundus Universitatis plene instructus fuerit, augendi. aut uni alterive professori, qui semet distinxerit, remunerationem pe­culiarem dandi, aut alia quoque cooperatione benigna consolandi; si consenuerint, seu alia ratione in­habiles redditi fuerint, pro ratione positorum meritorum annua pensione providendi. Siquidem autem moderni professores in Theologica et Philosophica facultate interimaliter tantum constituti habentur, benigna interim intentio, et voluntas S.S. Suae Maiestatis ea esset, ut cathedrae omnes per concursum maxime meritis et in hoc, vel illo génère scientiarum fundatissimis viris conferantur, hinc quemadmo­dum in reliquis iam pro futuro anno scholastico fixum systema determinandum, ita quoque professores pro Universitatis huius praeattactis binis facultatibus iam pro eodem futuro anno per concursum deli­gendos; hune concursum autem pro 8. Octobris et subsequis venturi mensis Octobris diebus Tyrna­viam, velut ad faciem ipsius Univesitatis, praefigendum et in praesentia commissariorum regiorum ea quippe ratione instituendum S.S. Sua M. Benigne resolvit, ut concursuri ad obtinendas cathedras et verbo nonnulla ex illo génère scientiae, cui tradendae semet destinare volunt, explicare, et scripte ali­quam matériám deducere teneantur, ut nimirum videri possit, an ea, quae per scriptas deductiones se intelligere comprobaverint, sermone quoque ad captum discipulorum expedite eloqui valeant: talibus autem, quorum doctrina alioquin notoria, et ab editis nefors etiam publicis operibus Celebris foret,

Next

/
Thumbnails
Contents