Palla Ákos szerk.: Az Országos Orvostörténeti Könyvtár közleményei 43. (Budapest, 1967)

Regöly-Mérei Gyula: In memoriam Ákos Palla

ceutica magnum habent valorem scientificum. Constituto Musaeo Históriáé Medicae a Semmelweis nominato Achatius Palla qua peri­tus partem in operibus Musaei habebat. Condidit et redigebat folia periodica quorum index est: „Com­municationes ex Bibliotheca Históriáé Medicae Hungarica", quae­que mox locum tenebat inter commentarios sub respectu inter­nationali aestimatissimos. Particeps fuit maximo in gradu editionis systematicae librorum históriáé medicae, quo in opere ab Instituto Nationali Rheumatologiae et Balneologiae adiuvabatur. E. gr. com­paruerunt in editione bilingui plures fasciculi operis Stephani Weszprémi anno 1774. editi, cui index: „Succincta Medicorum Hungáriáé et Transilvaniae Biographia", series „Palaeopathalogiae" dicata, História Stomatologiae Hungaricae aliaque opera. Achatius Palla fuit qua iuvenis discipulus celeberrimae scholae pictorum in Rivulo Dominorum (Nagybánya, Baia Mare), in Tran­sylvania olim exsistentis. Imagines suas claris, hilaribusque pinge­bat coloribus. Similiter eius natura talem sensum, optima omnia iudicantem effudit. Cultura eius ingenii, cognitio extraordinaria materiae scientificae et facultas eritica reddebant ipsum aptissimum, qui investigationibus medico-histori eis incumberet. Plures eius no­vae definitiones magni sunt momenti etiam sub respectu históriáé scientiarum. In tuto posuit e. c. quaestionem incunabuli cui titulus „Biga salutis" (1954), significationem veram „putei leprosorum" Veszprimiensis (1956), conceptum s. d. tscergae scythicae eousque erronée explicatum (1957), et momentum genuinum „Sybillae un­guentariae" (1959). Occupabat quoque ipsum quaestio curae infir­morum in Hungária aevi medii (1961), história nosocomiorum Semproniensium (Sopron) durante aevo medio (1964), avita vetustas aquarum thermalium Budapestinensium (1964) atque casus leprae in Hungária (1966). Quarum elucubrationum scientificarum signa sunt propria: methodus accurata, indagatio profunda argumentatioque pondé­ra ta. Insignitus fuit pro sua in históriám medicae consumpta operosi­tate „Nummo scientifico memoriae Stephani Weszprémi" inscripto. Adlectus est directorio Societatis Hungaricae Históriáé Medicae addictae, membrum fuit praeterea Societatis Internationalis Histo­

Next

/
Thumbnails
Contents