Palla Ákos szerk.: Az Országos Orvostörténeti Könyvtár közleményei 43. (Budapest, 1967)
Regöly-Mérei Gyula: In memoriam Ákos Palla
IN MEMÓRIÁM ÁKOS PALLA (1903-1967) Vitam suam posuit inopinate, summa in alacritate animi. Circumstantibus nobis lectum ipsius funebrem pomeridie illius diei aestatis ineuntis, Horatii verba in mentem venerunt: „Omnes eodem cogimur, omnium Versatur urna serius ocius Sors exitura et nos in aeternum Exilium impositura cumbae." {Carmina, II. 3,25) Akos (Achatius) Palla annis suae vitae haud parce utebatur, ut repleret illos argumentis navitatis suae gaudioque ex hac operositate percepto. Cogitationes eius plenae erant sensu humano ethicoque. Optime meruit de condenda Bibliotheca Hungarica Historiae Medicinae, una e ditissimis Europae huius generis institutis, porro de constituendo Musaeo Historiae Medicae a Semmelweis nuncupato. Bibliotheca Hungarica Historiae Medicae anno 1951. condita est, eique Achatius Palla ad mortem usque praefuit. Quae bibliotheca origine tenus duobus solummodo cubiculis constans adolescebat in institutum ratione mundana quoque eminens. Cuius evolutionis testes sunt numerus fere 100 000 unitatum bibliothecalium, inter quas praeter codices rarissimos et clarissima incunabula inveniuntur fere omnia alicuius momenti antiqua opera medica. Scientia sua Achatius Palla usus est ad collectionem artis medicae intra parietes bibliothecae comparandam. Cuius collectionis sculpturae minores insignes medicos repraesentantes vel vasa pharma2 Orvostörténeti Könyvtár közi. 17