Palla Ákos szerk.: Az Országos Orvostörténeti Könyvtár közleményei 41. (Budapest, 1967)
Karasszon Dénes: Artis medicinae historiographus hungaricus
superstitio (de serpente in nomine, de fascinatione visu facta) ; thesaurus verborum artis (vetera medicamenta Hungarica, Vetera nomina morborum Hung., vetera vocabula anatomica Hung.); immensum repertórium argumentorum curiosorum atque pretiosorum. Quae omnia splendida in elaboratione, lectionis delectabilis instar conspiciuntur. „Sat prata bibere" — dixit verbis utens WESZPRÉMII ultimum tomum magni sui operis publicans. At ipsi verba quoque ZRÍNYII convenissent: „Exegi jam opus meum inclytum, Quod nec tempore, nec aqua diluetur, Sed nec corrumpet ferrum, neque ira coelorum, Neque nocebit ei hostilis invidia." Per opus suum „Magyar Orvosi Emlékek" JULIUS MAGYARYKOSSA non meram históriám medicorum conscripsit. Multo plus effecit: Omnibus nobis exemplum ostendit. „Longus post me ordo idem petentium decus" — praefixit primo tomo sui operis. Quod oraculum ipsius verum se praebuit. Hodie jam longus ordo indagatorum históriáé artis medicináé Hungaricae vestigia sequitur „viri, qui unus est ex medicis integerrimis maximeque Hungaricis". 2* 19