Palla Ákos szerk.: Az Országos Orvostörténeti Könyvtár közleményei 41. (Budapest, 1967)

Karasszon Dénes: Artis medicinae historiographus hungaricus

medicináé et rei sanitariae Hungaricae, qui fundamenta jecit folio periodico „Orvosi Hetilap" (Hebdomadarium Medicorum). Abhinc C annos, a. MDCCCLXV mortuus est SEMMELWEIS et fere eodem tempore PAULUS BUGÁT; hocce anno publicavit MEN­DEL legem originis hybridum; eodem anno usus est LISTER acido carbolico ad disinficienda vulnera, quo fundamenta jecit doctrinae antisepseos. In ipsa serié enumeratorum eventuum magni momenti históriáé medicináé memóriám facimus centesimi anniversarii nativitatis JULII MAGYARY-KOSSA, viri históriáé medicináé Hungaricae eximii ejusdemque cultoris aptissimi. In tabula marmorea, qua osten­duntur anniversaria memorabilia artis medicináé, nomen chrono­graphi quoque litteris est insculptum deauratis. „Et si omnia a veteribus inventa essent: hoc tarnen semper novum erit, usus et inventorum ab aliis scientia et dispositio" — ait LUCIUS ANNAEUS SENECA (epist. 64.). Quae „inventorum ab aliis scientia et dispositio" post editionem Hungaricam lingua Germanica ipso jubilaeo CCC anniversarii Uni­versitatis Scientiarum a Petro Card. Pázmány denominatae sub titulo „Ungarische Medizinische Erinnerungen" apparuit [10], Editio ope­ns Magyar Orvosi Emlékek lingua Germanica facta taliter limitibus linguae Hungaricae fractis totius mundi scrutatoribus pandit ditissi­mum thesaurum monumentorum históriáé veterum medicorum Hungaricorum, vel per hoc demonstrans „in vervacto Hungarico non solum melonem regalem et plantaginem procreari". „Ecce lib­rum! Librum laetitiae tempore turbulento"— affirmavit de hoc opere CA.ROLUS SUDHOFF, celeberrimus históriáé medicináé pro­fessor Lipsiensis [3]. Quae tarnen editio Germanica plane displicuit JULIO MAGYARY-KOSSA, quippe qui fortem suum sensum antigermanisticum numquam sub modio abderet. Quam persuasio­nem suam pandebat, ubi poterat. In ejus sermone inaugurali initio anni academici MCMXXI („Institutio artis medicináé et vita aca­demica in Hungária vetere") haec invenimus: ,,. • . multa verba facimus e. gr. de illo, quod cultura nostra plurimum debet Germa­niae. Quod haud negabit homo quivis praejudiciis minime obstric­2 Orvostörténeti Könyvtár közi. í:

Next

/
Thumbnails
Contents