Palla Ákos szerk.: Az Országos Orvostörténeti Könyvtár közleményei 41. (Budapest, 1967)

Karasszon Dénes: Artis medicinae historiographus hungaricus

Professor MAGYARY-KOSSA históriám non solum medicináé Hungaricae, sed etiam artis veterinariae Hungaricae alacriter pers­crutatus est. Ab anno MDCCCXCVI usque ad annum MCMV praelectiones quoque de história domestica artis veterinariae habe­bat et multis in articulis hujus disciplinae scientificae partes antea ignotas valdeque notabiles cognitas reddebat, Moderatoris Bibliothe­cae Academiae Veterinariae munus anno MDCCCXCIX subiit, eandem in bibliothecam specialem gradus altioris, fini suo dignam evolvens. „Est quidem scopus optatissimus — scribit in praefatione sui operis anno MCMII in lucem editi 'A Magyar Királyi Állat­orvosi Főiskola Könyvtárának Katalógusa' (Catalogus Biblio­thecae Regiae Academiae Veterinariae Hungaricae) — ut Biblio­theca Academiae plena évadat collectio rerum Hungaricarum vete­rinariarum, et vir quicunque litteratus posteritatis, e. c. futurus histo­riographus veterinariorum Hungaricorum certissime inveniat in hac bibliotheca omnia, quíbus opus sit illi ad suum argumentum enucleandum" [6]. „Catalogus hic-ait — praebet titulos 6352 libro­rum, etiam talium, qui neque in bibliographia SZINNEIANA neque in opère a cl, GYÖRY concinnato (Magyarország Orvosi Biblio­gráfiája — Bibliographia Medicorum Hungáriáé, prodiit anno MCM) inveniri possint." Editionem Catalogi XI plagas continentis atque ordine alphabetico et secundum singulas disciplinas digesti inde ab anno academico MCMI/MCMII editiones subsequebantur additamentorum incrementum annuum librorum adnotantium. „Summatim apparuere additamenta XVII, ultimum quidem in fastis Academiae de anno MCMXVII--MCMXVIII rationem red­dentibus" [4], Maxima contentione fere plenum numerum vetustarum editio­num litteraturae veterinariae hungaricae collegit. Ast vehementer dolebat, quod non potuit procurare effígiem ALEXANDRI TOL­NAY, ,,... primi professons scholae veterinariae Pestiensis, viri optime meriti, a cujus eruditione alacritateque imprimis dépendit res veterinaria ... Ín patria nostra in usum recipienda". Fere ex hoc tempore provenit ejus opus „Magyar Állatorvosi Könyvészet" (7, Bibliographia Veterinaria Hungarica), „Hoc libro index iliorum omnium, quae ad medicinám veterinariam pertinent, operum publicatur, quae inde ab anno 1472, ad 1904. ab auctoribus

Next

/
Thumbnails
Contents