KOZÁKY ISTVÁN: A HALÁLTÁNCOK TÖRTÉNETE II. / Bibliotheca Humanitatis Historica - A Magyar Nemzeti Múzeum művelődéstörténeti kiadványai 5. (Budapest, 1944)
I. Die „Contemptus-Mundi"-Literatur
Átque dolore suo nostros auferre dolores. Sponte sua moriens mortem moriendo peremit, 245 Et sic perpetua miseros a morte redemit. Quod non debebat, persolvit fons pielatis: Succurrit nobis moduli peste gravatis, Pondera nostra íerens penilus nos exoneravit, El quidquid crimen vetus abstulerat reparavit. 250 Nam de morte sua consurgens ut leo fortis Restituit vitám prostrato principe mortis. Sic Domini pietas mundum non passa perire Fecit nos miseros ad gaudia prima redire. lam satis audisti, frater, quod gratia Christi 255 Sic nos salvavit nostrumque genus reparavit. Si sapis, hoc credas, nec ab hac ratione recedas. Sed quid lucratur credens qui non operatur? Hie male se ledit, male vivens non bene credit. Crede, mihi, magnum facit illa fides sibi damnum, 260 Mortem mercatur, quia mortua iure vocatur Hunc facit ipsa mori sub iudicio graviori, Quam si nescisset fidei quid dogma fuisset. Quod loquor est notum retinenlibus utile totum : Frater id ausculta, venient tibi commoda multa, 265 Si retinere velis, quia sic eris ipse fidelis. Hanc per virtutem poteris sperare salutem, Atque beatus eris, si que bona sunt opereris. Ergo verborum semper memor esto meorum, Cura tue mentis semper sit in his documentis. 270 Si vis salvari, semper sludeas imitari Vitam iustorum, fugiens exempla malorum, Illis iungaris, quorum nunc facta sequaris. Elige sanctorum consortia, non reproborum. 0 quam ditantur qui celica regna lucrantur! 275 Sic exaltantur qui sanctis associantur. Vivunt iocundi qui spernunt gaudia mundi. Qui carnis misere norunt vitiosa cavere. Sub pedibus quorum victus iacet hostis eorum. His dabilur vere Dominum sine fine videre, 280 Angeücosque choros, divina laude sonoros. Cum quibus ante Deum referunt cum laude tropheum, Quod tibi nunc dico, si serves corde pudico, Hos inter cetus vives sine tempore letus. Sed miseri flebunt, quia gaudia nulla videbunt. 285 Nunquam cum reprobis tribuatur portio nobis. Ad penas ibunt et sic sine fine peribunt. Mundus ad hanc partem trahitur per demonis artem, Islaque damna ferent qui sordibus eius adherent. His igilur monitis taclus quoties repetitis 290 Sensu discreto que sunt nocitura caveto, Pervigili cura semper meditare futura. Quam fera quam fortis veniet destruetio mortis! Que via pandetur. cum spiritus egredietur I Quid sit facturus vel quos comites habiturus ! 295 Quam miser infernus, quam nobilis ordo supernus ! Que mala damnalis, que sunt bona parte beatis ! Quantum gaudebunt quos gaudia summa replebunt 1 Quos illustrabit, quos semper letificabit Visio saneta Dei, splendorque sue faciei ! 300 Talia querenti venient nova gaudia menti. Cum studio tali dulcedine spirituali Mens tua pascetur, si iugiter hec meditetur. Hoc Studium mentem Domino facit esse placentem, Curas terrenes magno cruciamine plenas 305 Funditus expellit, viliorum germina vellit. Sic eternorum mens tacta limore dolorum Deserit errorem, mundique repellit amorem. Postea summorum flagrescit amore bonorum, Confert tale bonum Domini mirabile donum. 310 Nam cum mutalur mala mens, Deus hoc operatur. Virtutum munus prestare potest Deus unus, Qui sic servorum docet intus corda suorum. Qui bona sectantur vel dicunt vel medilantur. Sic Dominus mores levat illos ad meliores, 315 Quos penitentes videt auxiliumque petentes. Ergo fide pura Christo te subdere cura, Auxilio cuius fugies mala temporis huius. Atria sunt celi vere patefacta fideli. Seipper ibi vives divino munere dives. 320 Si vis sincere Domini preeepta tenere. Christo iunguntur sua qui preeepta sequuntur. Nam decus eternum datur his regnumque supernum, _ Gloria celestis paradisi debita festis Hos faciet letos, et pax eterna quietos. 325 lam delectaris cum talia premeditaris, lsta libens audis, et ad hec pia gaudia plaudis. Nec tarnen ignores per magnos isla labores Sanctis adquiri, nec fortuito reperiri. Sed quamvis gratis tribuat Deus ista beatis, 330 Nemo tarnen segnis vile fert dona perennis, Ni melior factus proprios correxeril actus. Quem facit his dignum Dominus vull esse benignum, Promptum, ferventem. non ocia vana sequentem. Ad regnum celi non tradit mente fideli 335 Insipiens et hebes ; sed tu bene credere debes Christo dicenti : rapiunt illud violenti. Scilicet austeri, sed distinguendo severi, Mollia spernentes, et carni vim facientes, Semper et intenli Domino parere iubenti. 340 Res est nota satis, quod nil habet utilitatis ; Spiritus inde perit, si corpus dulcia querit. Et dum vexatur caro, spiritus alleviatur, Cumque relaxatur, mortaliter ille gravatur. Omne quod ostendo potes ipse videre legendo, 345 Indice scripture poteris cognoscere plura : Vitam querenti dat iter sacra lectio menti. Accipe seriptorum, frater, documenta meorum, Qui tibi monstravi, qui dulciter insinuavi. Non ea corde gravi teneas, sed mente suavi, 350 Quidquid enim seripsi multum tibi proderit ipsi, Si via virtulis delectat iterque salutis. Nam rex celeslis, quem nil latét, est mihi testis. Nil tibi narravi nisi quod prodesse putavi, Nec ratio veri debet tibi dura videri. 355 Namque per angustum dixi tibi currere iustum. Sic probus ascendit, dum semper ad ardua tendit. Hunc facias cursum, si vis ascendere sursum. Fortassis puero tibi frustra mittere quero Istum sermonem, quia non capis hanc rutionem. 360 Sed paler immensus det perspicuos tibi sensus, Roboret etatem, tribuatque tibi probitalem. Filius ipse Dei, spes noste progeniei, Autor honestatis, fons perpetue bonitalis Virtutum flores et honestos det tibi mores. 365 Spiritus amborum, qui tangit corda piorum, Et hinc verborum sonilu fit doctor eorum. Ipse tuam mentem regat et faciat sapientem, Recte credentem, monilusque bonos retinentem, Ut bene vivendo mandataque sancta tenendo 370 Letitiam vere lucis merearis habere, Que tenebras nescit, nimioque decore nilescit. Et cuicunque datur, sine fine beatificalur. Hoc tibi det munus qui regnat Irinus et unus. E. Schröder teilt uns in seiner erwähnten Abhandlung 1 auch jenen niederrheinischen Contemptus mundi mit, der sich in dem oben schon genannten (vgl. oben S. 132 b.) Kodex zu Kassel befindet. Er steht zwischen Texten, die dem XII —XIII. Jahrhundert angehören. Der „Lucidarias" ist am Ausgang des XII. Jahrhunderts entstanden, dem dritten Jahrzehnt des XIII. Jahrhunderts gehört der „Freidank" an, „Cato" und „Facetus" verlegt Schröder auf den Anfang des XIV. Jahrhunderts, — obwohl ich glaube, dass auch diese Texte Vorlagen des XII —XIII. Jahrhunderts benützt haben. Der niederrheinische Contemptus mundi soll also nach Schröder nach 1350 entstanden sein. Er beginnt fol. 77b der Kasseler Handschrift mit einer Einleitung : „Eyn mynsche de sijch wilt keren / zu goide, de sal zijtlich leren, / Vnd sijn hertze gar zestoeren / die werilt vnd ir zübehoeren". Der Text wählt eigentlich den Spruch „Mich wundert, dass ich fröhlich bin" zum Ausgangspunkt, sei1 A. a. 0. S. 355 ff.