KOZÁKY ISTVÁN: A HALÁLTÁNCOK TÖRTÉNETE II. / Bibliotheca Humanitatis Historica - A Magyar Nemzeti Múzeum művelődéstörténeti kiadványai 5. (Budapest, 1944)

I. Die „Contemptus-Mundi"-Literatur

- 112 — 6. Secundum veridicam vocem Jeremiae Omnis clerus seminat semen simoniae, Sed non simul pereunt, nam quorundam viae Magis sunt Slexibiles ad vivendum pie. 7. Is(te) sanctus etiam dicit hos sermones, Quod omnes desiderant retributiones. Nam adoptant homines plus possessiones, Quam suorum scelerum salisiactiones. 8. Et quae theologicae virtutes vocantur. Fides, spes et Caritas lere suffocantur, Fraus et avaritia et, quae derivantur Ex istis, in saeculo toto dominanlur. 9. Si sim orlu nobilis et vultu serenus, Si benignus, humilis, moribusque plenus, Haec mihi nil proderunt, quod si sim egenus, Nam sola pecunia iormam dat et genus. 10. Ista cum deiecerint, protinus marcescit Nostra consanguinitas et paulatim ereseit Inter nos remotio ita, quod me nescit, Qui, dum dives fueram, surgens mihi cessit. 11. 0 miranda vanitas, o divitiarum Amor lamentabilis. o virus amarum ! Cur tol viros iniicis iaciendo carum Hoc, quod transit cilius quam flamma stupparum 12. Si nummus diuitibus tria posset dare : Iuventutem floridam et mortem vitare, Pulchram et durabilem prolem procreare, Bene possent divites nummos congregare. 13. Homo miser, cogila, mors omnes compescit, Quis est ab initio, qui morti non cessit? Quando moriturus est, omnis homo nescit, Sed qui vivit hodie, eras Sorte putrescit. 14. Qui de morte cogitat. miror quod laetatur, Cum sic genus hominum morti deputatur. Quo post mortem transeat homo dubitatur, Unde quidam sapiens ita de se fatur : 15. De morte dum cogitoj coniristor et ploro, Verum est, quod moriar, sed tempus ignoro. Alteram, quod nescio, quorum iungar choro, Ut suis iungi merear servis, Deum oro. 16. Quando domi summitas super nasum iacet, Tolum mundi gaudium velut lutum placet, Non est, qui tunc frivolis sive ludis vacet, lbi viget bonitas, et Sraus omnis tacet. 17. Non ibi prudenlia dolus reputalur, Nec voluntas insuper lex est, nec vocatur Praeda perquisitio, sed lex ibi datur, Quae dat unicuique prout operatur. 18. Quodsi in cor hominis scelus occultalur, Hoc districto iudici secum declaratur, 19. Rogemus propterea regem supernorum, Ut det nobis iugere vitam perversorum Et, qui mole premimur scelerum noslrorum, Mereamur scandere ad alta polorum. 20. Et, virgn piissima, natum tuum ora, Ut ipsius gratia in meae mortis hora Relaxentur omnium peccatorum lora, Et me velit ducere secum sine mora. 21. Ut non cruciatus sim infernali poena, Mea nec sit anima Deo aliena, Sed semper cum angelis decantet amoena, Ubi semper cantica laudibus sunt plena. 22. Quisquis haec audierit, antequam recedat, Non ipsius animam daemon unquam laedat, Qui cum ferventi baculo ipsum nunquam laedat Ex ipsius labiis sacrum Amen edal. Ahnlichen Charakter hat auch ein Gedicht „Cursus Mundi" in der Wiener Hschr. Cod. Palat. Vindobonen. ol. Campen. 883 aus dem XIV —XV. Jahrhundert. Es erinnert sehr an je­nes Gedicht über den Triumph der Welt, wel­ches die Augsburg-Münchener Legendenform einleitet 1 Vgl. Altercatio animae et corporis ! 2 Vgl. Dreves. Analecta hymnica XV. Pia Dicta­mina, S. 263—266, Nr. 231.

Next

/
Thumbnails
Contents