Kumorovitz L. Bernát: Budapest Történetének Okleveles Emlékei Harmadik Kötet (1382 - 1439)(Budapest, 1987)

789 Buda, 1421. jun. 21. (Bude, f. VI. a. loh. bapt. ) Nos Sigismundus. .. Hungarie. .. rex m. comm., quod Artalphus de Chewfalwa in personis providorum, .. iudicis et iuratorum civium civitatis nostre Posoniensis. .. nobis per modum protestationis significare curavit, quod quamquam dicti iudex et iurati cives in quadam causa inter ipsos ab una, parte vero ex altera Blasium Gyaly, inhabitatorem civitatis nostre Pestiensis in facto cuiusdam debitorie solutionis pro parte cuiusdam Mathie alias inhabitatoris. . .civit. Posoniensis in presentia mag. Francisci Bernardi vicetavarnicorum nostrorum magistri vertente eundem mag, Franciscum iudice habendo pro suspecto, ipsam causam vigore aliarum litterarum nostrarum exinde confecta­rum deliberationi et examini nostre maiestatis vel magnifici viri Petri filii Herrici tavarnico­rum nostrorum magistri per eundem transmitti postulaverunt, .., tarnen mag. Franciscus favore prefati Blasii allectus, prefatas quoque litteras nostras minime advertens, dictam causam nostro ac magistri tavarnicorum nostrorum. .. deliberationi et discussioni minime transmittere curasset, sed ipsam causam contra dictos iudicem et iuratos sententionaliter adiudicando finivisset, cui. .. sententie dictus Artalphus. .. contradicendo. .., cum sua adiudicata série similiter mediantibus aliis litteris nostris, prout in talibus fieri solitum fuisset, vice secundaria. .. nostre maiestatis ac. .. magistri tavarnicorum. .. examini et deliberationi per eundem. .. transmitti postulasset, quod idem Franciscus minime facere voluisset. .. iustitiam sibi in hac parte. .. abnegando. .. ORIG. : Chart, pap, cum fragm. sig secr. tergo appressi. Arch. Civit. Poson. (Bratislava.) Chart, nr. 790. (Arch. Nat. Hung. Filmotheca. ) - REG. : Inventar p. 7 34. (Slavice. ) 790 Buda, 1421. jun. 28. Barbara relicta condam Pyronis Francigenae quandam domum suam cum horto in superioribus Aquis calidis habitam magistro Bartholomeo pictori Sigismundi regis pro septuaginta fl. certis sub conditionibus vendidisse testatur. ORIG. : Membr. cum duobus sigillis annuleis viridis col, sub textu appressis. In dorso manu fere coaeva scripta Super domo Budensi in contrata sancte Trinitatis Ladislai de Tatha adnot legitur. Arch. Nat. Hung. Dl. 11. 10 1. (Sign, ant. : N. R. A. Fasc. 1548. No. 74.) - REG. : Bártfai Szabó: Pest m. 146., nr. 592. - MENT. : Tud. Gyűjt. II(1821)_p. 124.: Tört. Tár. 1880.p. 159. Ego Barbara relicta condam pyronis Francigene tenore presentium publice recognosco quibus expedit universis hanc litteram inspecturis, quod ego quandam domum meam cum uno ortu in superioribus calidis aquis, in vicinitate domorum providi viri Vlrici braxatoris medonis parte ab una, parte vero ab altera Valentini habitam cum omnibus utilitatibus suis et pertinentiis universis, nullo penitus contradicente, vendidi et tradidi provido viro magistro Bartholomeo dictus 8 meo et suis heredibus, pictori serenissimi principis domini nostri regis pro florenis septuaginta per centum denarios novos computan­dos; tali tarnen conditione prehabita, quod si ego annotata Barbara predicto magistro Bartholomeo et suis heredibus predictam domum una cum ortu sponte et libère non possem realiter expedire cum littera civitatis iuxta modum et consuetudinem huius civitatis, extunc ego supradicta Barbara propono et Obligo nomine titulo pignoris sibi magistro Bartholomeo quandam vineam meam adiacentem in territorio Ffeymar, in vicinitate vinearum Francisci dicti Foder et Michaelis dicti Pakas in subsidium et resustentionem predicte domus et ortu' 3 tarn diu, quousque sibi magistro Bartholomeo et suis heredibus pro predicta emcione satis­factio fiat, prout superius in littera patenti continetur. In quorum fidem et firmitatem et uberiorem cautelam mee recognitionis ego supradicta Barbara petivi prudentes et circum­spectos viros: Petrum de Czek et Paulum dictum Hazz, nunc temporis ambo iurati cives civitatis Budensis, ut ipsi ad petitionem meam signeta eorum propria ad presentem litteram ab intro appresserunt, ipsis et eorum heredibus absque dampnis. Datum Bude, in vigilia beatorum Petri et Pauli apostolorum, anno domini millesimo quadringentesimo vicesimo primo. a unum vocabulum non est legibile krecte: ortus

Next

/
Thumbnails
Contents