Kumorovitz L. Bernát: Budapest Történetének Okleveles Emlékei Harmadik Kötet (1382 - 1439)(Budapest, 1987)
784 Buda, 1421. mart. 4. Petrus de Berzevicze tavarn. regal, magister causam inter magistratum Montis Rosenberg et hospites et populos suburbii eiusdem civitatis in facto tabernarum conserva- tionis, hospitum susceptionis et forizationis exortam diiudicat. ORIG.: Non extat. - TRANSCR. : Sigismundus rex Hungáriáé 1423. jul. 23. Arch. Nat. Hung. Phototheca, Liptói múzeum nr. 35. 169. ) - REG. : Századok 43(1909)p. 874. 1 0 Nos Petrus filius Herrici de Brezewycze thauarnicorum regalium magister, necnon de Scepus et Lyptow comitatuum comes memorie commendantes tenore presentium significamus quibus expedit universis, quod cum nos leceptis litteris Serenissimi principis domini Sigismundi dei gratia Romanorum regis semper augusti ac Hungarie Bohemieque etc(etera) regis domini nostri gratiosissimi, in quibus nobis firmis suis dedit in mandatis, quatenus causam inter iudicem iuratosque cives montis Rosenberg ab una, ex altera vero partibus hospitum et populorum de sub monte eiusdem civitatis Rosenberg de et super tabernarum conservatione, hospitum susceptione et collectione, necnon ibidem sub monte forizatione per ipsos hospites sub monte fienda dudum motam et suscitatam, visis prius ipsarum partium iuribus et litteralibus instrumentis, si que partes prémisse pro se confeeta et édita haberent, iudiciarie ordinäre et concludere debemus. Nos itaque volentes regiis preceptis, prout tenemur, fideliter obedire, unacum iudicibus iuratisque civibus civitatum regalium, videlicet Budensi, Pestiensi, Tirnauiensi, Strigoniensi et aliarum civitatum iudicibus per nos iliac convocatis et presentibus nobiscum feria tertia proxima post dominicain Letare in predicta civitate Budensi pro faciendo moderativo unicuique querulanti iudicio pro tribunali sedentibus, solum deum et eius iustitiam pre oculis habendo, visis et ruminatis utrarumque partium iuribus et instrumentis, de consilio et unanimi voluntate eorundem nostrorum assessorum nobis consedentium inter partes premissas talem fecimus ordinationem et dispositionem : quod usque adventum predieti domini nostri regis hue ad regnum suum Hungarie deoduce fiendum prefati cives et hospites sub monte commorantes hospites colligere et suseipere valeant, sed tabernam penitus nullam possint conservare, neque aliquem potum, sit vinum vel cereuisia aut alieuius alterius generis liquor - propinare et victualia, que causa fori afferentur, non debeant emere, nisi in loco fori, Datum loco et termino prenotatis, anno domini millesimo quadringentesimo vicesimo primo. 785 Roma, 1421. mart. 11. (Rome ap. s. Petrum, V. Id. Mart. , a. IV. ) Martinus (papa V. ) et(cetera) dilecto filio Benedicto Schaffer de Peesth et dilecte in Christo filie Helene eius uxori Strigoniensis dioc. salutem et (cetera ). Provenit et(cetera). Et insuper et(cetera), (Concessio de remissi- one plena 1 . ) ORIG. : Arch. Secr. Vatican. Reg. Datariae seu Lateranensia. Liber 2 37. , fol. 202. PHOTOCOPIA:Coll. Mus. Hist, civitatis Budepestinensis. - COPIA SIMPL. : Lukcsics: Cop, dipl. pontifie. Acad. Sc. Hung. Ms. nr. 10. 656. I. p. 957. - REG. : Lukcsics: Dipl. pontifie. I. p. 108., nr. 361. 1 Vide Lukcsics: Dipl. pontifie. I. p. 32. 786 1421. mart. 25. (Litterae) capituli Budensis ... f. tertia. ..p. f. pasche. .. anno. .. mill, quadringent. vigesimo primo confe(te) 1 .. . déclarasse(n)t: Quod Sigismundus dictus Herthel civis civitatis Budensis coram prefato capitulo. .. confessus fuisset, quomodo ipse quandam portionem possessionariam in possessione Gewmrew, in com. Pestiensi existentem. .. de Mathia filio Mathie de eadem Gewmrev pretio perpétue emptam et habendam, consideransque idem Sigismundus fidelia servitia Petri filii Johannis de eadem Gwemrew, prescriptam portionem possessionariam eidem Petro remisisset et resignasset. .,