Kumorovitz L. Bernát: Budapest Történetének Okleveles Emlékei Harmadik Kötet (1382 - 1439)(Budapest, 1987)

Tandem ipsis octavis instantibus prefatus Iohannes procurator eiusdem Blasii ad nostram veniendo presentiam litteras vestras super ipsa evocatione rescriptionales nobis presentavit, in quibus clare videbatur, quod per vos sabbato proximo post festum sancti Michaelis archangeli^ memoratos iudicem et iuratos de Posonio sepedictos in habitationibus eorundem in premissa causa abnegate iustitie contra annotatum Blasium dictum Gyalya ad octavas festi sancti Martini 6 nostram in presentiam evocatos fore comperimus manifeste. A quibus quidem octavis festi prefati in causam attracti per annotatum Iohannem procuratorem in persona eiusdem Blasii legitimis diebus coram nobis expectati nostram in presentiam non venerumt, neque miserunt, sed se aliarum litterarum nostrarum série superinde confectarum in iudiciis aggravari permittendo, postulans prefatus Iohannes procurator ex parte memorato­rum in causam attractorum per nos in premissis iuris equitatem elargiri. Et quia iidem in causam attracti ad premissa vice tertiaria evocandi fore videbantur, pro eo vestram amiti­tiam presentibus petimus diligenter, quatenus memoratos iudicem et iuratos de Posonio in premissis peremptorie responsuros rationemque efficacem reddituros, ac de iudiciis, quibus convicti extiterint, nobis et parti adverse satisfacturos contra annotatum Blasium dictum Gyalya de Pesth ad octavas festi epiphanie domini nunc Venturas^ nostram evocetis in presentiam et post hec ipsius evocationis seriem cum nominibus evocatorum octavas ad easdem nobis amicabiliter rescribatis. Datum Bude, feria sexta proxima post diem stren­narum anno domini millesimo quadringentesimo XX mo In dorso: Providis viris et honestis iudici et iuratis civibus de Samaria in Callokvz, amicis suis carissimis pro Blasio dicto Gyala de Pesth contra iudicem et iuratos de Posonio ad octavas festi epiphanie domini proxime Venturas modo intrascripto. Evocatorialis, 1 • 1 ... maj. 1, .. . maj. 1. 3 Dat. incertum 4 1419. nov. 18. 5 ' 1419. sept. 30. 6 1419. nov. 18. 7 1420. jan. 13. 757 Buda, 1420. jan. 11. (Bude, f. V. p. epiph. ) Nos Sigismundus. .. rex. .. Hung. m. comm. per pres. , quod Demetrius litteratus de Pesth, procurator rel. dorn, sanctim. de Insula leporum nominibus earundem. . , exhibuit nobis quasdam litteras. .. Stephani. .. regis. .. Hungarie. .. privilagiales. .. supplicans nobis. .,, ut series ipsarum. .. presentibus transcribi et. .. sub consignatione sigilli nostri mediocris ipsis dari facere dignaremur; quarum quidem litterarum tenor is est: Stephanus... * Nos supplicationibus eiusdem Demetrii litterati nominibus earundem dominarum. .. inclinati, tenores earundem litterarum. . . transscribi et trans scriptum sub consignatione sigilli nostri mediocris. .. dari fecimus. .. ORIG. : Membr. cum fragmento sigilli mediocris tergo appressi. In dorso manu (fere) saec. XVI. scripta Ozlar, Scingata, nemus Nogus, Urkud donatione s 1420 vocabula leguntur. Arch. Nat. Hung. Dl. 499. (Sign, ant. : Fund. Fasc. 39. No. 21.) * Seil. Stephanus V. rex Hung. Vide ap. Szentpétery : Reg. crit. nr. 1225.; Gárdonyi: Mon. Dipl. Civit. Budapest p. 68.

Next

/
Thumbnails
Contents