Kumorovitz L. Bernát: Budapest Történetének Okleveles Emlékei Harmadik Kötet (1382 - 1439)(Budapest, 1987)

super abnegata iustitia in nostram aut alterius iudicis eorundem ordinarii presentiam.. . evocentur, ex parte quorum nos aut. .. iudex Ordinarius omnis iuris et iustitie ac débite satisfactionis complementum faciemus et exhibebit omni contra eos querulanti, prout dictaverit ordo iuris. . . ORIG. : A.) Membr. cum fragm. sig. secr. subimpressi. In margin e superiore et sub s igillo not , canc. : De generali commissione domini imperátori legitur. In dor so manu coaeva (vel fere coaeva) haec adno tati ones sunt scriptae: 1. Ut iobagiones dominarum non debent iudicare. 2.Jobagytok ne itelthessenek. Arch. Nat. Hung. Dl. 13. 083./1. (Sig n. ant. : Mon. Poson. Fasc. 56., No. 58.) B) Omnia sicut in A. solum adnot. Hung, es t uberi or priore et sic sonat: Jobagytok ne itelthessenek sem tilthathassanak. 1437. Arch. Nat. Hung. Dl. 13. 083/2. (Sign, ant.: Mon. Poson. Fasc. 49.. No. 20.) * Ex parte prima diplomatis. 1173 Praha, 1437 . sept. 30. (Pragae, II. Michaelis. ) Sigismundus. . . Hungáriáé. . . rex. .. tributariis nostris ipsorumque vicetributariis in tributis nostris. .. Mor, Onond, Igar, Pazman, Bun, Bana, Ovar, Rayk, Posony, Bythke, Banhyda, Kenye, Komarom, Zun, Nezmel et sub castro Vizegrad civitatibus et villis erigi solitis. .. constitutis. .. Quia nos ex continentiis. .. litterarum. . . domini Georgii archiepiscopi Strigoniensis.« . et. .. comitis Stephani de Bathor iudicis curiae nostrae. .. ad. .. litterarium nostrum mandátum ipsis pro parte. . . iudicis et iuratorum ac caeterorum civium, necnon totius communitatis civitatis nostrae Budensis per nos directum. . . vobis per eosdem. . . rescriptarum et per formam iudicis curiae com­missionis emanatarum, per memoratosque iudicem et iuratos ac caeteros cives nostro in conspectu in specie produetarum clare comperimus. . . ipsos iudicem et iuratos ac caeteros cives, necnon mercatores hospitesque et incolas dictae civitatis nostrae Budensis antiquis eorum praerogativis, libertatibus et exemptionibus eisdem per. . . reges Hungáriáé.. . con­cessis. . ., in locis praefatorum tributorum nostrorum cum eorum rebus mereimonialibus et venalibus transeuntes, in eundo et redeundo ab omni tributaria exaetione fore. . . exemptos ... Igitur nos memoratos iudicem et iuratos caeterosque cives, necnon mercatores, hospites ac incolas ipsius civitatis nostrae Budensis in huiusmodi eorum libertatibus ac exemptio­nibus et praerogativis indemnes volentes conservare, vestrae et vestrum cuilibet fidelitati .. . mandamus, quatenus a modo in posterum. . . a prefatis iudice et iuratis ac caeteris civibus, necnon hospitibus, mercatoribus et incolis annotatae civitatis nostrae Budensis ipsorumque mercantiis ac rebus et bonis quibusvis, dum et quandocumque ac quotiescunque iidem cum huiusmodi mercantiis ac rebus et bonis suis ad loca praescriptorum nostrorum tributorum accès se rint, tam in eundo, quam et redeundo nullum tributum. . . exigi facere praesumatis, sed sinatis ipsos et quemlibet ipsorum absque omni tributaria exaetione ad loca, quae iidem maluerint, accedere et proficisci et secus, sub poena rotationis persona­rum vestrarum, seu tormentationis in rota, quae in locis tributorum exigi solet, facere non praesumatis. . .Et hoc idem iniungimus futuris tributariis et vicetributariis nostris in locis praenotatorum tributorum nostrorum pro tempore constitutis seu constituendis. . . sub poena praenotata observare. Volumus tarnen et praesentium litterarum nostrarum vigore decerni­mus, .. , ut praelibati iudex, iurati ac caeteri cives, necnon mercatores hospitesque et incolae ipsius civitatis nostrae Budensis cuiuscunque status et conditionis existant, cum eorum mercantiis et quibuscunque negotiationibus res, bona et merces quorumcunque aliorum hominum forensium regnicolarum nostrorum vel quarumvis terrarum extranearum sub nomine rerum et mercantiarum suarum propriarum déferre, occultare, seu celare, aut quovis quaesito colore eorum proprias res et mercantias dicere et nominare non prae­sumant sub poena ablationis et ammissionis omnium talium rerum et mercantiarum suarum propriarum praedictarum. Adicientes nihilominus. . . , quod quicunque ex praetactis ipsius civitatis nostrae Budensis huiusmodi fraudulentiae et iniquae perpetrationis rei et culpabiles inventi. . . extiterint, praescriptae exemptionis privilegio in aevum penitus privati. . . sint. . . ipso facto. ORIG. : et TRANSCR. : No n haben tur. - ED. : Podhracz ky: Cuspinianus b eszéde p. 57-90. : Palugyay I. : Buda-Pest pT 34-35.

Next

/
Thumbnails
Contents