Kumorovitz L. Bernát: Budapest Történetének Okleveles Emlékei Harmadik Kötet (1382 - 1439)(Budapest, 1987)

receperitis in mandatis. Quod si forte vos. .. domine imperátor, executor iustitie, pre­sents nostri processus et mandatorum ipsius synodi transgressor fueritis, quod tarnen vestra serenitas suspicari non sinit, proculdubio eterni et iusti iudicis iudicium offende­retis et premium alias nobis pro executione huiusmodi sancte iustitie preparátum ommitte­retis et licet vos huiusmodi sententiis ligari nolumus, vobis ob reverentiam imperialis maiestatis rito deferendum, intuitu tarnen iustitie et ob prelibate synodi reverentiam, vestram serenitatem ad prefatam executionem adimplendam in domino exhortamur per présentes, si vero. .. domini palatinus regni Vngarie et banus Machoviensis. .. et alii omnes temporales supradicti pro executione dicti brachii secularis, invocatis predictis nostris, immo verius pretacte synodi mandatis non parueritis. .., aut aliquid in contrarium fece­ritis. .., nos vos omnes et singulos. . . canonica monitione premissa, excommunicationis sententia innodamus et insuper prefati subdelegati nostri generaliter omnia et singula nobis in hac parte commis sa plenarie exequantur iuxta traditam in dicta synodo nobis formam ita tarnen, quod iidem subdelegati nostri in. .. dominorum capituli-ecclesie Strigoniensis.. .vel procuratoris sui preiudicium nil valeant attemptare, vel contra. .. sententias per nos latas .. .aliquid immutare. In ceteris autem, que.. . capitulo ecclesie Strigoniensis vel eius. . . procuratori in premissis nocere possint, prefatis nostris subdelegatis et eorum cuilibet potestatem omnimodam denegamus. Si vero contingat nos super premissis in aliquo pro­cedere, de quo nobis omnimodam potestatem reservamus, non intendimus propterea hanc commissionem nostram in aliquo revocare, nisi de revocatione huiusmodi specialem et expressam in nostris litteris fecerimus mentionem, per processum autem huiusmodi nolumus. . . in aliquo preiudicare collegis, quominus possint. . . servato tarnen hoc nostro processu in huiusmodi executionis negotio ulterius procedere,prout ipsis. ..visum fuerit expedire. Hunc autem nostrum processum, omniaque et singula iura et munimenta huiusmodi negotium concernentia volumus penes. .. dominos capituli ecclesie Strigoniensis seu eius.. . procuratorem remanere et non per vos vel aliquem vestrum contra eorum voluntatem detineri. . ., mandamus tarnen copiam fieri de premissis earn petentibus et habere debentibus, petentium quidem sumptibus et expensis; absolutionem vero omnium et singulorum, qui prefatas nostras sententias aut earum aliquam incurrerint. . ., nobis vel superiori nostro reservamus. .. Datum et actum Basilee apud Augustinenses. .. presentibus ibidem. .. Georgio decretorum magistro, Petro de Telsperg in decretis licentiato. . . nationis Germanie promo­tore et Georgio Frey, prefate nationis notario, clericis Pataviensis diocesis, testibus ad premissa vocatis. .. ORIG. :Membr. cum plica et Cordula alba sig. pend, iam deperditi Iohannis episcopi Gurcensis, iudicis et commissarii a gen, conc. Basiliensi deputati, necnon signo et subscrip­ tione Wernherii Corrigiatoris de Wyczenhusen, cler. Moguntinensis dioc. , publ. apost. et imp. a uct. notarii, eiusdemque episcopi scribae. Arch. Capit. Strig. Publ. Lad. 45., fasc. 3., nr. 6. (Arch. Nat. Hung. Filmotheca. ) - TRANSCR. : Dionisius card. , archiep. Strigoniensis, iudex a s ede apost. deputatus in instrumento Iohannis Zaz, nati Laurentii Hanu de Coloswar, cler. Transsilvanensis dioc. , publ. apost. auct. notarii, eiusdemque archiepiscopi canc. , secretarii et scribae 1463. nov. 24. confecto. Arch. Primat. Strig. Eccl. Vetus nr. 53/2-a. (Arch. Nat. Hung. Filmotheca. ) - MENT. : a) Michael Iohannis de Siry, cler . Agriensis dioc. ,publ. imp, auct. nótárius 14 38. jul. 10. Arch. Capit. Strig. Priv. Lad. 45. i fasc. 4., nr. 1. (Arch. Nat. Hung. Filmotheca.); b) Michael Iohannis de Siry, cler. Agriensis dioc. , publ. auct. imp, nótárius 1438. jul. 10. > D io nisius card. , archiep. Strigoniensis, iudex a sede apost. deputatus in instrumento Iohannis Zaz, nati Laurentii Hano de Coloswar, cler. Transsilvanensis dioc., publ. auct. apost. notarii, eiusdemque archiepiscopi canc. , secretarii et scribae 1463. nov. 24. confecto. Arch. Primat. Strig. Eccl. Vetus nr. 5 3/2-a. (Arch. Nat. Hung. Filmotheca. ) 1132 14 35. sept. 3. (V.die II. diei festi decoll. Ioh. bapt. ) Magnifico. .. domino Mathius de Paloch regni Hungarie palatino. .. Capitulum eccl. Budensis. .. Vestra noverit magnificentia, quod .. .nos receptis litteris vestris adiudicatoriis modum et formam possessionarie reambula­tionis, metarum erectionis, consignationis, revisionis et estimationis in se exprimentibus .. ., iuxta earundem continentiam. . . magistrum Georgium. .. concanonicum nostrum ad ea, que in. . .vestris litteris adiudicata narrantur, . .. exequendum et perficiertdum. .. pro

Next

/
Thumbnails
Contents