Kumorovitz L. Bernát: Budapest Történetének Okleveles Emlékei Harmadik Kötet (1382 - 1439)(Budapest, 1987)
139 Kassa, 1392. jun. 22 . (Cassouie, sab. a. nat, Ioh. ) Nos Maria... regina Hungarie. .. notificamus.. . présentes inspecturis, quod quamquam Gregorius filius Pauli de Apowr... Iohanni filio Iohannis, crucifero de Palisna, condam priori Aurane, nostro notorio infideli et emulo eiusque complicibus adheserit et in ipsorum comitiva ac consortio diutius permanserit, propter quod... nota infidelitatis videtur fore offuscatus hactenus permansisse; tarnen. ..nos .. .potissime supplieationibus nonnullorum fidelium aule nostre militum et iuvenum, specialiter vero magistri Nicolai Bisseni, comitis Magne Insule nostre pro eodem intervenientibus, omnes et singulos excessus.,., quibus idem in sequela eiusdem Iohannis prioris, nostri infidelis qu alitercunque nostram offendisset maiestatem..., relaxamus et indulgemus capiti, possessionibus, rebusque et bonis eiusdem universis de plenitudine nostre reginalis potestatis .. .harum nostrarum testimonio litterarum. .. ORIG.: Membr. cum frag m. sig. secr. impressi. In superiore margine et sub sigillo Relatio magistri Stephani de Zin not, cane, legitur. Arch. Nat. Hung. Dl. 7797. (Sign, ant.: N. R.A. Fasc. 1512. No. 27.) - REG.: Zsigmondkori oklt. I. p. 277., nr. 2541 . 140 1392. sept. 8. Coram magistratu civitatis Budensis mag. Martinus praepositus ecclesiae s. Stephan i prothomartiris de castro Strigoniensi quandam domum eiusdem ecclesiae in castro novi montis Pestiensis, in vicinitate domorum quondam Iohannis Pavsar et Cunradi Thavsentmark hab itam Sigismundo apothecario et suis heredibus pro triginta tribus fl. auri ratione redditus purkr echt dicti praefato magistro Martino praeposito et canonicis dictae ecclesiae s. Stephani ac successoribus eorundem singulis annis solvendis in perpetuum feudum locavit. ORIG.: Membr. in superiore margine litteris ABC intercisa cum vestigio sig. minoris (35 mm) tergo appressi. Arch. Capit. Strig. Priv. Lad. 53., fasc. 3. nr. 2. (Arch. Nat. Hung. Filmotheca.) - TRANSCR.: Magistratus civitatis Budensis 1396. febr. 17. Arch. Capit. Strig. Priv. Lad. 53., fasc. 3. nr. 3. (Arch. Nat. Hung. Filmotheca.) - REG.: Pataki, Bud . Rég. XV(l950)p. 284., not, nr. 11.; Zsigmondkori oklt. I. p. 284., nr. 2619 . Nos Iohannes Gleczel iudex castri novi montis Pestiensis, iurati et universi cives de eodem memorie commendamus, quod honorabilis vir magister Martinus prepositus ecclesie sancti Stephani prothomartiris de castro Strigoniensi, de cuius confessione per litteras capituli ecclesie Strigoniensis certifie ab a mur, quandam domum ipsius ecclesie sancti Stephani in dicto castro novi montis Pestiensis, in vicinitate domorum quondam Iohannis Pavser et Cunradi Thavsentmark habitam, cum omnibus suis utilitatibus et pertinentiis universis, de consensu omnium canonicorum eiusdem ecclesie sancti Stephani, y mo nullo penitus contradictore existente locavit, tradidit et assignavit provido viro Sigismundo apothecario, nostro concivi et per eum suis heredibus heredumque suorum successoribus iure perpetuo ac pacifice possidendam eo modo, ut prefatus Sigismundus suique heredes ac posteri prescriptam domum successu temporum possidentes singulis annis et perpétue ratione redditus purkrecht dicti triginta très florenos auri aut pecuniam usualem equivalentem in duobus terminis infrascriptis, videlicet decern et septem florenos auri in festo beati Thome martiris* et residuos sedecim florenos similiter auri in festo sancti Michaelis archangeli^, festis scilicet continue et consequenter affuturis prenotatis magistro Martino preposito et canonicis ecclesie sancti Stephani supradicte ac successoribus eorundem dare et amministrare teneantur. Assumpsit nichilominus memoratus magister Martinus prepositus se suo et successorum suorum nominibus eundem Sigismundum suosque heredes ac posteros ab omnibus ratione predicte domus ac universarum utilitatum eiusdem impetere nitentibus defendere et expedire propriis suis laboribus et expensis secundum usum et consuetudinem nostre civitatis ab antiquo approbatam, salvo tarnen redditu annotato semper rémanente. In cuius rei memóriám perpetuamque firmitatem ad instantiam et petitionem partium premissarum