Kumorovitz L. Bernát: Budapest Történetének Okleveles Emlékei Harmadik Kötet (1382 - 1439)(Budapest, 1987)
idque observatum fuerit a tempore, cuius contrarii memoria non existit. Tarnen olim inter .Nicolaum rectorem eiusdem ecclesie ex una parte, nec non Gregorium Nicolay dicte diocesis, qui in sancte Marie Magdalene, ac Gerhardum de Chenaden Chenadiensis diocesis presbyteros, qui in sancti Petri capellis predictis tunc. .. vacantibus successive se intrudi procurarunt, licet de facto eo, quod idem Nicolaus dictos presbyteros easdem capellas detinuisse et detinere indebite occupatas et etiam ipsum Nicolaum et dictam ecclesiam huiusmodi censum contra iustitiam. .. spoliasse. .., nec non sibi huiusmodi honores et reverentias exhibere denegasse.. ., nec non quibusdam ex parochianis eisdem presertim circumcirca dictas capellas habitantibus huiusmodi sacramenta contra ipsius Nicolai voluntatem ministrasse. .. et alias ipsos rectorem et ecclesiam super certis aliis iuribus parochialibus ipsius ecclesie multipliciter impedivisse. .., Gregorius vero et Gerhardus predicti.. .premissa non esse vero, sed quamlibet dictarum Capellarum esse curatam et habere distinctos et separatos parochiam et limites ab huiusmodi limitibus et parochia eiusdem ecclesie asserebant. . . et nonnullis aliis articulis coram. .. vicario in spiritualibus generali. .. archiepiscopi Strigoniensis, cui dictum oppidum cum ecclesia et capellis huiusmodi, nec non clerus in eodem oppido commorans de simili consuetudine in spiritualibus subsint, orta fuisset materia quaestionis, eandem Nicolaus et Gregorius, nec non Gerhardus .. . ad id eisdem parochianis, ad quos presentatio rectoris eiusdem ecclesie. .. pertinet et quorum intererat, non vocatis. . .super premissis in certos canonicos ecclesiae Strigoniensis. . . compromittere curaverunt. Qui quidem arbitri huiusmodi compromisso in se suscepto .. . iniquum tulerunt arbitrium inter partes, per quod inter cetera statuerunt, .. .quod quaelibet dictarum capellarum certos parochiam et limites ab huiusmodi limitibus dicte ecclesie in Castro et suburbiis, nec non infra eosdem limites eiusdem ecclesie habere deberent et huiusmodi novos limites cuilibet earundem capellarum designarunt, ac etiam dictus archiepiscopus huiusmodi arbitrium auctoritate ordinaria confirmavit et approbavit etiam de facto. Cum autem sicut eadem petitio subiungebat, predicta ecclesia, in qua unus rector et triginta presbyteri divinum cultum ut plebani peragere consueverunt et peragunt, ac. .. parochianis.. .sacramenta ministrare tenentur, qui quidem triginta presbyteri debent per ipsum rectorem eiusdem ecclesie pro tempore de fructibus ipsius ecclesie et oblationibus, que ibidem fiunt pro tempore sustentari, per arbitrium, statútum et ordinationem, designationem, confirmationem predictam sit multipliciter laesa et potissimum in divino cultu, nec non in fructibus et oblationibus huiusmodi et adeo diminuta, quod etiam rector eiusdem ecclesie et triginta presbyteri predicti ex fructibus et oblationibus. .. nequaquam vivere possunt decenter, ac etiam ipsa ecclesia in luminaribus et ornamentis ecclesiasticis ad divinum cultum in dicta ecclesia necessariis. .. fuerit non mediocriter fraudata: pro parte dictorum parochianorum fuit nobis. .. supplicatum, ut ipsos et eandem ecclesiam contra arbitrium, statútum, ordinationem, designationem, confirmationem et approbationem predicta. .. et omnia inde secuta. .. in eum statum, in quo ante in ecclesia Nicolaus et parochiani predicti fuerunt, restitui,, ac dictos intrusos ab eisdem capellis amoveri, eosque ad solvendum eidem ecclesie censum, per eos. . .hactenus non solutum sive retentum compelli mandare et alias eisdem ecclesie et parochianis super premissis de oportuno remedio providere. .. dignaremur. Nos igitur huiusmodi supplicationibus inclinati discretioni tue .. .mandamus, quatenus vocatis eisdem Nicolao, Gregorio et Gerhardo et aliis, qui fuerint evocandi, super premissis. .. inquiras. . , veritatem et si per inquisitionem huiusmodi eosdem ecclesiam et parochianos inveneris per arbitrium, statútum, ordinationem, confirmationem, designationem et approbationem predicta seu eorum aliqua fore laesos, arbitrium, statútum, ordinationem, confirmationem, designationem et approbationem predicta, quatenus de facto processerunt, auctoritate apostolica revoces et annulles. .., nec non contra ea ecclesiam et prefatos parochianos. . .in integrum., .restituere et eosdem Gregorium et Gerhardum, si eos in ipsis capellis intrusos, aut eas minus canonice detinere inveneris, ab eisdem... amoveas, ipsosque ad solvendum. . . censum non solutum et retentum ecclesie predicte. .. compellas. . .et alias in premissis, quod iustum fuerit, appellatione remota décernas, faciens, quod decreveris, per censuram ecclesiasticam firmiter observari. Testes autem, qui fuerint nominati. .. compellas veritatis testimonium perhibere. . . ORIG., TRANSCR. $ etc. non extant. - ED. : Schier: Buda sacra p. 111-117.; Katona: XI. p. 300-305.; Fejér: CD.X/1. p. 712-717. - REG. : Wenzel: M. Tört. Tàr IV(1857) p. 161.; Zsigmondkori okit. I. p. 205. nr. 1878. (Omnes ex editione Schier. )