Kumorovitz L. Bernát: Budapest Történetének Okleveles Emlékei Harmadik Kötet (1382 - 1439)(Budapest, 1987)
coporum loquentium de metis ipsius, subiectione, censu et filiatione, laboravimus ad concordiam inter se faciendam partes reducere..., ad quam inter se non volentes pervenier, nos tandem considérantes, quam bonum pacis merito reformandum nos constringit, fortiterque et arctat, ut quod non potuit ex partium decidi concordia, sententia nostra finem daret, eisdem diem presentem ad audiendam nostram pronuntiationem et deliberationem. ., partibus assignavimus. Quo adveniente et partibus ambabus in nostra presentia personaliter constitutis. . .tali modo. .. componimus et sentiamus atque pronuntiamus, quod parochia b. Marie virginis incipiat in porta curie fratrum claustri s. Nicolai de ordine predicatorum usque ad murum castri, deinde de dicta porta veniendo ad domum Konth palatini ad vicum, qui est penes domum Krazer, deinde transeundo plateam Wolnugi veniendo ad vicum, qui mediatur per domum Francisci Bernhardi et Iohannis Leonhardi, ita quod recta linea protrahatur usque muros castri Budensis, ita quod versus meridiem usque ad curiam regis sit et esse debeat cum villa Logoth extra muros castri existente de parochia et in parochia b. Marie virginis; versus autem septemtrionem intra muros et extra muros a via petrosa recta linea usque ad novum murum, seu portam per quam itur ad sanctum Lazarum continuando ultra et extra murum a sancto Lazaro versus patibulum, quod est prope viam et per quam itur ad s. Laurentium monasterium heremitarum sancti Pauli cum parte, que vocatur Tothfalu vulgariter, sit et ecsse debeat parochie et de parochia s. Marie Magdalene taliter, quod plebanus, qui pro tempore fuerit ecclesie s. Marie Magdalene in perpetuum ratione census plebano s. Marie virginis in die assumptionis b. Marie virginis marcam unam argenti communis, aut quatuor florenos auri solvere teneatur, hinc inde partibus perpetuum silentium imponentes super omnibus et singulis ab utraque parte propositis et petitis. . .Quo quidem arbitramento, pronuntiatione, compositione et diffinitione per nos. . . factis et promulgatis in presentia partium, , .de voluntate unanimi consensu omnium nostrum ipsis partibus lectis, pronunciatis et expositis, illico partes predicte dictam pronuntiationem nostram. .. emologarunt, approbarunt et ratum et firmum habuerunt. In quorum omnium et singulorum fidem et testimonium premissorum présentes. ., litteras. .. per Martinum Iohannis de Turnowya. .. notarium publicum. .. et curie archiepiscopalis Strigoniensis ac in causa huiusmodi scribam infrascriptum scribi et publicari mandavimus, nostrorumque sigillorum singulorum appensionibus una cum subscriptione prefati notarii fecimus communiri. Lecta, lata, pronuntiata et in scriptis promulgata fuit dicta. . .dompositio per, , .dominum Leonardum de Peusauro. . .una cum ( arbitris ). .. superius. ., descriptis. , .presentibus dictis partibus. . . arbitrium statim. .. approbantibus Bude, ... in domo honor, domini Rugerii de Canaciis. .. presentibus dominis Ubertino Nicolai de Fontana de Placentia canonico s. Iohannis de Castro s. Iohannis, Gregorio Petri de Topolczano canonico Strigoniensis, Nicolao Benedicti de Kerestur presbytero Strigoniensis diocesis, Michaele presbytero de suburbio castri Budensis et Nicolao Eick de villa Logoth. . . testibus ad haec habitis et rogatis. .. ORIG. , TRANSCR. , etc. non habentur. - ED. : Schier, Buda sacra p. 103-111. ; K atona: XI. p. 297-300. (partim); Fejér: CD. X/l. p. 622-629; Palugyay: Buda-Pest p. 180-181. (partim). - REG. : Wenzel: M. Tört. Tár IV(1857) p. 159-161.; Bártf ai-Szabó: Pest m. p. 104-105. nr. 462.; Zsigmondkori okit. I. p. 199. nr. 1774. (Omnes ex editione Schier. ) 112 Roma, 1390. dec. 21. (Rome, ap. s. Petrum, XII. Kal. Jan., a. II. ) Bonifatius (IX. ). .. univ. Christi fidelibus salute m. .. Cupientes, ut altare s, Spiritus. .. in parochiali eccl. b. Marie Magdalene de Buda, Vespr. dioc., congruis honoribus frequentetur.. ., omnibus..., qui in. ..s. spiritus festivitate et in dedicatione ipsius altaris prefatum altare. ., visitaverint annuatim et ad eius fabricam manus porrexerint adiutrices., ., duos annos et totidem quadragenas de iniunctis eis penitentiis. .. relaxamus. .. ORIG.: Reg. Datariae seu Lateranensia anni Liber XV., fol. 191. Arch. Secr . Vatican.-REG.: Mon. Vat. Hung . 1/3. p. 112-113.; Zsigmondkori okit. I. p. 201. nr. 1801. Mon. Rom. Vespr. II. p. 273.;