Kumorovitz L. Bernát: Budapest Történetének Okleveles Emlékei Harmadik Kötet (1382 - 1439)(Budapest, 1987)

401 1404. aug. 1. (In descensu nostro campestri terre Moravie iuxta civitatem Podwyn, III, die Iacobi.) Nos Sigismundus. .. rex Hungarie. .. m. c. t. pr. signif. quibus exp. univ., quod in personis religiosarum dominarum sanctimonialium claustri b. virginis de Insula leporum nostre conquestum extitit maiestati, quomodo. ..ipse nonnullas haberent possessiones et iura possessionaria, que per varias hominum personas.., a pluribus retroactis temporibus .. .occupate,. .extitissent et haberentur de presenti, contra quos turn propter sui sexus fra­gilitatem, cui ad deffendendum iura vis modica subministrat, tum etiam ex eo, quod ipse recluse et rebus mundanis exempte vitam perpétue captivitatis in observantia regulari eligentes ad tractandum et negotiandum secularia minus habiles et experte haberentur, potissimum vero propter suorum inadvertentiam, negligentiam et proditionem procuratorum ac rectorum possessionum et iurium earundem prescriptorum, vidi, hominum non ea, que Iesu Christi et sue ecclesie, sed que sua sunt, querentium, in et pro requisitione dictorum iurium ...claustri eorundem protestationes et prohibitiones temporibus debitis et opportunis facte et emanate minime extitissent et nec haberentur de presenti, per quod prescriptionis consuetudo regni nostri in requisitione iurium memorati claustri ipsarum ipsis videretur derogari. Super quo... nostre extitit supplicatum maiestati, quatenus ipsis et. ..dicto claustro. ., in premissis salubre remedium dignaremur elargiri. Nos itaque, qui ex innate nobis zelo devotionis mala huiusmodi et pericula ecclesiarum regni nostri, quarum veri sumus patroni et tutores, que ex tali casu fortuitu et defectu nocivo provenire contingunt, emendare et reformare per opportuna remédia tenemur, ne possessiones elemosinarie eisdem ecclesiis in Patrimonium crucifixi per pios predecessores nostros olim reges Hungarie. .. ac alios Christicolas, .. donate in prophanos usus convertantur; et ne ministri earundem usibus necessariis destituti contemplatione divina postposita ad vitam reddere cogantur activam, consideratione salutis nostre et. .. predecessorum nostrorum, ac publice utilitatis intuitu provida deliberatione unacum prelatis et baronibus nostris super hiis preha­bita regia auctoritate et nostre maiestatis 3 plenitudine presentium testimonio sancciendo eidem claustro ecclesie b. virginis et per idem religiosis dominabus antedictis duximus solita pietatis dementia ex gratia speciali annuendum, ut eedem domine religiose aut earum procuratores legittimi, non obstante prémisse prescriptionis consuetudine regni nostri, que in requisitione pretaxatorum iurium memorati claustri possent preiudicari, cui presentibus ex prévus rationibus derogari censimus D , universas possessiones et quelibet iura ipsius claustri possessionaria ubilibet et in quibusvis comitatibus regni nostri existentes et habita ab eodem, modo quo supra, alienatas et distracta per ipasque dominas religiosas iudiciario ordine recaptivatas vel recaptivanda et eidem claustro ipsarum reapropriandi et reperpetuandi meram, tutam, liberam, plenam et omnimodam habeant facultatem. ., sic et adeo, ut prémisse prescriptionis obstacula tramitem actionis ipsarum, quam in requisitione dictorum iurium sepefati claustri habent vel habuerint, impedire et perturbare vel eidem precludi non valeant, neque possint. Quare vobis viris magnificis palatino et iudici curie nostre vicesque vestras in iudicatu gerentibus, aliis etiam cunctis regni nostri iudicibus et iustitiariis, presentibus et futuris. .. firmissime. .. mandamus, ... quatenus premissam gratiam memorato claustro et per consequens religiosis dominabus antedictis. ,. per nos factam absque ulla variatione firmiter et inconcusse per omnia debeatis observare et effectui mancipare. ., ORIG. : Non extat. - TRANSCR. : a) Sigismundus rex Ilungariae 1417. aug. 17. Arch. Nat. Hung. Dl. 10. 523. (Sign, ant. : Mon. Poson. Fasc. 56. No. 47.); b) Sigismundus rex Hungáriáé 1417. aug. 17. > Capit. ecclesiae Budensis 1465. mart. 31. Arch. Nat. Hung. Dl. 8060. (Sign, ant.: Mon. Poson. Fasc. 50. No. 26. ); c) Sigismundus rex Hungáriáé 1417.aug.17. >Wladislaus II. rex Hungáriáé 1508. febr. 2. Arch. Nat. Hung. Dl. 8061 . (Sign. ant.tV. Buden. Monial. Fasc. 17. No. 2. )- BEG. : Zsigmondkori oklt. II/ 1. p. 396. , nr. 3335_. potestatis cense mus vel censuimus

Next

/
Thumbnails
Contents