Kumorovitz L. Bernát: Budapest Történetének Okleveles Emlékei Harmadik Kötet (1382 - 1439)(Budapest, 1987)

ORIG.: Membr. cum sig. secr. impresso. In superiore margine Relatio domini Iohannis archiepiscopi Strigoniensis per magistrum Michaelem Ramas facta not, canc., in dorso vero manu saec. XV-XVII. scripta a) Septima littera Sigismundi imperatoris, ut in nundinis sancti Petri etiam forenses et alii generaliter, semota omni annuentia, tributum in Pesth solvere teneantur; b) Hogi Zentpeter sokadalmaban Pesten mynden ember vámmal tartozik; c)_ Super tributo in nundinis festi beati Petri martiris in Pest celebrandis contra quaslibet libertate s quibuscunque datas recipiatur adnot. leguntur. Arch. Nat. Hung. Dl . 8056,(Sign, ant.: V. Buden. Monial. Fasc. 22.No. 22.) - REG.: Zsigmondkori oklt. I. p. 431 . nr. 3939. 1 Aug. 1. a recte: idem k recte: astring ant 187 Buda, 1395. apr. 24. (Bude, in Georgii. ) Nos Sigismundus. .. rex Hungarie. .. notum facimus universis quibus incumbit per présentes, quod quia. .. religiose domine sanctimoniales in claustro b. virginis de Insula leporum. .. recluse. .. in nostra et aliquorum regni nostri iudicum ac iustitiariorum presentia adiudicationibus, diffinitionibus et finalibus ac conclusivis determi­nationibus causarum claustri memorati in factis possessionariis sepius motarum et emergendarum personalibus earum in assistentiis interesse non valerent, ideo nonnulla ipsius. .. iura possessionaria. .. claustro ab eodem de facili possent alienari, nos... de prelatorum et baronum nostrorum consilio. .. et unanimi decreto eorundem, ex certa nostre maiestatis scientia eidem claustro b. virginis et per consequens religiosis dominabus sanctimonialibus in eodem deo servientibus hanc specialis gratie prerogativam presentibus duximus faciendam, ut amodo inantea. .. nullus iudicum et iustitiariorum regni nostri preterquam personalis regia maiestas cum suis prelatis et baronibus ipsas in causis earum in facto possessionario motis et emersis ac quandocunque movendis et suscitandis audeat vel presumpmat iudicare. Quare vobis. .. palatino et iudici curie nostre vestrasque vices in iudicatu gerentibus, aliis etiam cunctis regni nostri iudicibus et iustitiariis, presentibus... et futuris. .. firmiter edicimus, quatenus prefatas religiosas dominas sanctimoniales amodo et deinceps in causis ipsarum in facto possessionario motis vel movendis contra quemcunque iudicare, aut vestro astare iudicatui compellere nullatenus presumpmatis, sed universas et quaslibet earundem causas. .. factum possessionarium concernentes vestri in presentia vertentes et quoquomodo ventillandas in personalem nostre celsitudinis presentiam et eorundem prelatorum ac baronum nostrorum adiudicationi, deliberationi et determinationi transmittatis. .. ORIG.: Membr. cum fragm. sig. secr. impressi. In superiore margin e Relatio domini Iohannis archiepiscopi Strigoniensis per magistrum Michaelem Ramas facta not, canc. legitur, in dorso vero manu saec. XVI-XVII. Vt nullus possit iudicare sanctimoniales. .. in causis ipsarum adnot. est scripta. Arch. Nat. Hung. Dl. 8057 j(Sign. ant.: Mon. Poson . Fasc. 55. No. 17.) - TRANSCR.: a) Sigismundus rex Hungáriáé 1417. aug. 17. Arch. Nat . Hung. Dl. 10. 523. (Sign, ant.: Mon. Poson. Fasc. 56. No. 47.); b) Sigismundus rex Hungáriáé 1417. aug. 17. > Capit. ecclesiae Budensis 1465. mart. 31. Arch. Nat. Hung. Dl. 8060. (Sign, ant.: Mon. Poson. Fasc. 50. No. 26.); c) Sigismundus rex Hungarie 1417. aug. 17. > Wladislaus II. rex. Hungáriáé 1508. febr. 2. Arch. Nat. Hung. Dl. 8061. (Sign, ant.: V. Buden. Monial. Fasc. 17.No. 2. - MENT.: Sigismundus rex Hungáriáé 1399 . aug. 29. Arch. Nat. Hung. Dl. 8390. (Sign. Ant.: Mon. Poson. Fasc. 35. No. 13.) - REG.: Zsigmondkori oklt. I. p. 451., nr. 3439. 188 Buda, 1395. apr. 24. (Bude, in Georgii.) Sigismundus. .. rex Hungarie fidelibus suis iudici, iuratis et universis civibus ac hospitibus nostris de Buda. ...In personis rel. dominarum sanctimonialium claustri b. virg. de Insula leporum nostre... exponitur maiestati, quod quamquam libertate

Next

/
Thumbnails
Contents