Bónis György: Buda és Pest bírósági gyakorlata a török kiűzése után 1686-1708 (Budapest várostörténeti monográfiái 23. Budapest, 1962)

Függelék : Pest város jogkönyvtervezete (1697)

jurare teneatur, secundum formám 8 hanc praescriptam, quam nótárius ipsi praelegat. Tenor Juramenti Ego NN: juro per Deum omnipotentem, per sanctam genitricem eius virginem Mariam, et omnes sanctos, me clementissimo regi et domino nostro N: inclyto senatui civibus ac incolis huius regiae ac liberae civitatis pesthiensis in hoc mihi oblato officio secundum meum posse fidelem et obtemperantem exhibere, summa diligentia communi bono praeesse, melio­rationem querere, jus docere, et manutenere, iniusta vero avertere, ordi­narias 9 dies senatus observare, etiam quando necessarium foret, 10 senatum convocari curare, illi fideliter et diligenter praeesse, omnia fidelia consilia secundum meum intellectum aperta habere et confirmare, econtra in omne illud, quod in alte memorati regis et domini mei clementissimi atque civi­tatis boni, et commodi damnum vergeret, nullo modo consentire, omnes justas et aequas deliberationes senatus in secreto habere, nec periculose easdem revelare, juste iudicare, tarn diviti quam pauperi, eorumque 11 causas, quae ad me veniunt proximo die senatus fideliter proponere, conclusa et sententiam aperire, executionique mandare, et hoc non omittere propter amorem, odium, donum, amicitiam, inimicitiam, nec alias quascunque causas, contentiones inter senatum ortae, ut per ipsum componantur curam habere, 12 civitatis privilégia immunitates, statuta, ordinationes, consuetudines, quantum in me et ab alte memorato meo rege et domino domino Clementissimo nobis concessum est, conservare, omnia accepta et expensa diligenter perquirere, rationesque de his datas percipere, et conclu­dere, atque ita me semper, uti virum 13 honestum judicem decet, fideliter gerere velle, si cut me Deus adiuvet et omnes sancti. Articulus 2 dus Praestito a Judice hocce juramento, in eodem actu etiam cives illius juramenti tempore consecutionis juris civilitatis 14 praestiti quo magistratui ad obedientiam et subiectionem obstricti sunt, memores esse admoneantur, hoc etiam judici noviter electo praeter decentem congratulationem cum porrectione manus et ulterius polliceantur. Articulus 3 tiU8 Quod si ex senatoribus, qui duodecim sunto, 0 aliqui deficerent sena­tus in loca vacantia proxima habente congregatione ex civium numero, 8 formulám 9 ordinarios 10 videbitur 11 tarn divitis quam inopi, earumque 12 adhibere 13 unum 14 civitatis 0 A tervezet szerzője, Mosel Antal syndicus római jogi ismereteire vallanak (formai szempontból is) a római jogi nyelvben általános, a magyar jogi nyelvben alig használatos ún. II. imperativus-alakok.

Next

/
Thumbnails
Contents