Rendeletektára, 1895

Rendeletek - 277. A m. kir. ministerelnöknek 3.943/M. E. 1895. sz. rendelete, melylyel a görög keleti szerb egyház részére 1779. julius 16-án kiadott legfelsőbb felvilágositó leirat, az érseki assistensek utasitása és az 1782. ápril 4-én kiadott szentszéki rendszer közöltetnek.

MAGYARORSZÁGI RENDELETEK TÁRA. 1895. 997 percipiendive jus habeant, quas Gonventiones pro nulli mutationi obnoxiis vi gore praesentium declaramus. 40-mo. Gonstituti in quolibet loco fungentes Popae una cum suis, sub uno tecto, et foco, ac in communione bonorum viventibus consanguineis (quos inter illae dun­taxat familiae numerandae sunt, quae cum Popa tem­pore ipsius ordinationis indivisae erant, ac in eodem statu perseverarunt, nequaquam vero illae, quae ante ordina­tion em jam segregatae, primum post hanc se ad Popam receperunt, et bonorum communionem cum ipso inierunt) in provinciali Hungaricö ab omni contributione, caeteris­que praestationibus liberi ac immunes relinquantur. 41-mo. Juxta morem, qui ab antiquo obtinet, Mat­rimonio jungendi semper in ea, cui Sponsa subest, Paro­chia eopulabuntur, omnesque Dioeceses, in quibus ab eo nefors recessus factus est, ad exactam Observationen! hujus Benignae dispositionis Nostrae, praemittendamque ante copulationem trinam promulgationem inviandae sunt. a qua promulgatione Episcopi non uniti in casibus extra­ordinariis citra tarnen desumptionem alicujus taxae dis­pensare possunt. Si tarnen hoc Benigno indultu Nostro quispiam eorum nefors abuteretur, in ilium severe omnino animadvertetur. 42-do. Circa observatum in eo abusum, quod mortuo­rum cadavera saepe justo tardius sepeliantur, et illi, qui pauperes decessere, non in Coemeteriis, sed juxta vias publicas inhumentur, serio praecipimus, ut Popae ob eges­tatem defuncti sepulturam nullatenus différant, hujus con­ditions hominum cadavera gratis sepeliant, si tarnen Benignae huic ordinationi Poparum aliquis contravenerit, Beneficium suum amittet, demortuique cadaver Popa loci, maxime vicini, erga insinuationem Pagi Judicis sub pari

Next

/
Thumbnails
Contents