Rendeletektára, 1895
Rendeletek - 277. A m. kir. ministerelnöknek 3.943/M. E. 1895. sz. rendelete, melylyel a görög keleti szerb egyház részére 1779. julius 16-án kiadott legfelsőbb felvilágositó leirat, az érseki assistensek utasitása és az 1782. ápril 4-én kiadott szentszéki rendszer közöltetnek.
MAGYARORSZÁGI RENDELETEK TÁRA. 1895. 979 eunque tandem sub nomine seu a Clero, seu a Laicis Episcoporum Vicariis, qui et Exarchae nominantur, vel etiam Protopopis, in locum Vicariorum surrogatis, hucusque fieri consuetae, exhinc penitus abrogantur, siquidem Episcopi ipsi Vicariorum suorum Sustentationem pro futuro in se assumpserunt, hacque de causa pensum quoque unius, pluriumve florenorum, quod Protopopae, cum in visitatione Dioecesis officium Vicariorum Episcopalium expièrent, in quibusdam Dioecesibus a quolibet Pago exigere consueverunt, in perpetuum tollimus, aç vetamus. 28-vo. Si Episcopus, Garloviczensi Archi-Episcopatui subjeclus, decesserit, Magistrates, cui negotium pertractandae relictae substantiae incumbit, solerter curabit, ut usque dum Episcopatus Administrator a Nobis designatus fuerit, relictorum Bonorum Massa illaesa servetur, nihil de praesenti pecunia aut rebus mobilibus alienetur, sumptusque funèbres illi, qui sepulturae curam geret, neque pecuniam pro hac suppeditare volet, erga rite reddendas Rationes suppeditentur, cuneta proinde, quae praesto sunt, Bona mobilia, praeprimis autem illa, quae majoris pretii sunt, aut a magistratu obsignanda, in Conclavi ad id destinato asservanda, Porla illius obseranda, et Officii sigillo munienda, aut probatae fidei viro eorundem Bonorum Cura, confecto praevie judicialiter Inventario, concredenda. Quamprimum Administrator Episcopalis munus suum adiverit, Magistratus, cui Pertractatio relictae substantiae incumbit, collato cum eodem Administratore Gonsilio, adscitisque duobus Ecclesiae Episcopalis custodibus, ac duobus Assessoribus Episcopalis Gonsistorii, Bona, Episcopatui propria, ex confecto in quolibet Episcopatu Inventario eruenda, a privata defuncti Episcopi substantia fideliter secernet, Episcopatus Bona Administrator! tradet,