Rendeletektára, 1895
Rendeletek - 277. A m. kir. ministerelnöknek 3.943/M. E. 1895. sz. rendelete, melylyel a görög keleti szerb egyház részére 1779. julius 16-án kiadott legfelsőbb felvilágositó leirat, az érseki assistensek utasitása és az 1782. ápril 4-én kiadott szentszéki rendszer közöltetnek.
MAGYARORSZÁGI RENDELETEK TÁRA. 1895. 969 faciendae, ex praeattactis Reditibus depromenlur; Administrator proinde super perceptis et erogatis sede vacante Metropolitae, ejusque Assistentibus Rationes, legitimis Documentes instructas exhibebit, hi vero quemadmodum cum aliis Rationibus fieri consuevit, illas iis, qui Illyricae Commissioni Essekiensi Puncto 10mo surrogati sunt, pro Revisione transmittent. 20-mo. Denominationen! Administratoris tarn Episcopatuum, quam Garloviczensis Archi-Episcopatus, quotiescunque horum aliquis vacaverit, Nobis porro quoque reservamus, casusque emersurae istiusmodi vacantiae absque mora Cancel lariae Nostrae Hungarico-Aulicae signincandus, et relate ad Administrationem ac Procurationem vacantis Archi-Episcopatus, aut Episcopatuum a Benigna Resolution Nostra praestolandum erit. 21-mo. Ad Episcopatus, subinde vacaturos, aliasque Ecclesiasticas Dignitates non solum ii, qui in Archiv Episcopali curia, aut ad latus Episcoporum existunt, sed etiam alii habiles, et requisitis animi dotibus praediti Clerici ac coenobitae promoveantur, in conferendis proinde Ecclesiasticis Dignitatibus, cumprimis vero in Eleetionibus Episcoporum synodalibus, semper praesente Nostro Gaesareo-Regio Gommissario instituendis, eorum, qui inter Goenobitas, aliosque Candidatos doctrina juris Canonici, aliarumque scientiarum, meritis item, ingenii perspicacia ac virtutibus excelluerint, potior omni tempore ratio habenda est. Renovamus et confirmamus praeterea hie loci supremam Nostram Constitutionen! jam antehac in eo editam, ut pro quovis synodali Episcoporum Conventu apud eorum Métropolitain celebrando, seu is ob electionem novi Episcopi seu aliis de causis quandoeunque celebretur, supre-