Képviselőházi irományok, 1869. XVI. kötet • 1441-1460. sz.

Irományszámok - 1869-1441. Jelentése a vallás- és közoktatásügyi ministerium felügyelete és kezelése alatt lévő különféle alapok és alapitványok jogi természetének megvizsgálására kiküldött 12 tagu bizottságnak

66 1441. SZÁM. los, nec ad praesens Seminarium, seu Alumnatum, in et pro Sua Dioecesi erectum habere, et qui etiam uno vei pluribus provisi existerent Seminarüs , inde niholominus, cum Vastas nimis habeant Dioeeeses : et illi quoque Alumni, qui in antelatis Seminarüs instituuntür, in Philosophia Triennio, in Theologia verő Quadriennio detineantur, per consequens, de ordinario cursu Septem, si autem adhuc in Humanioribus Studiis ad Seminaria Suscipiantur, octo, novem, et subinde decem Annis interteneri debeant, prius in Seminarüs, quam ad Curam Animarum exmitti possint: Requisita et Suffieientia Subjecta obtinere non valerent: Ipsos dein Eectores Seminariorum, Rationes de Tempore in Tempus non exhibere, ut exinde, an tot quot Eeditus admíttunt, Alumni in illis interteneantur ? videri, et defectus, qui eatenus irrep­sissent, corrigi quirent; sed et praescriptas Parochíarum Yisitationes, ab illis, quibus eae incumbunt, intermitti; Defectu demum Mediorum, ad condecenter in Parochia snbsistendum requisitorum, non ut in Locis, ubi alias necesse de facto etiam fuisset. Parochos instituere, tales instituti fuissent, quin potius nec actu institutis in pluribus Locis, de congrua Dote provisnm haberi. Hinc cum Summa, uti praemittitur, Cura Religio ds et Animarum esse debeat, praerecensitis, aliisque eatenus ad praesens observatis defectibus serio obviure, opportunumque ac efficax id circo reme­dinm pro exigentia etiam Regio — Apostoliéi Muneris Lostri ponere, dictarumque Auimarum Curae omni meliori modo prospicere cupientes, pro praesenti urgente Ecclesiarum et Parochorum in Hungária Necessitate, certam Cassam generalem, in Libera et Regia Givitate Nostra Posoniensi, sub Directione C om mis si on i s , de qua infra dicetur,- Ser vari et medio eiusdemCommissionis,perspecta prae­vie unius cuiusvis Dioecesis urgente Necessitate, exinde eiusmodi Necessitati competenter provideri benigne Tolumus et Mandamus, clementerque disposuimus. Ut ad eandem Cassam Census Fundationis Ferdinandeae dicta ex An­nuis Sex Mille Florenis constans, in ratis suis Angaricalibus, a Die prima Januarii Anni cur­rentis, ac praeterea in Sortem accretarum ad praesens • dictae Fundationis Restantiarum, a 1 i i qu a­tuor Mille floreni pariter annue solvantur : Et siquidem Votum etiam illud, quod altefatus Genitor noster super Parochialibus Ecclesüs per Hungáriám, tum Barbarorum Tyrannide, tum Temporum Calamitate destructis, iterum erigentis, et competente Parochis Sustentatione dotandis solemniter isthic emisit, debite adimplere decrevissemus, igitur. fine adimplendi praeattacti Voti, ultra praevie jam resolu­tos Annuos Decem Mille Florenos, alios Sex Mille Florenos, Posonii accurate annuatim ab Aerario nostro, ad antelatam Neo erigendam Cassam solvi, et pendi jussimus, ita tamen ut Parochiae ex his Annuis Sedecim Mille Florenis vei neo erigendae, vei restaurandae quoad jus Patronatus Nobis et S u c ce ss oribus Nostris Hungáriáé Regi­bus rese'rventur. Ad haec conformiter Repraesentationi a Regio hoc Nostro Locumtenentiali Consilio, sub 10 Mensis proxime p r a e t e r i t i Nobis submissae, Abbatiam S. Gotthardi, etPécs­Váradiensem, decursu aliquot adhuc Annorum, vacantes relicturi sumus, Reditus abinde a 1-ma Januarii Anni currentis provenientes, ad praedeclaratam Cassam finique praenotato benignissime desti­nantes. Cum porro Episcopus Varadiensis deinceps nonnisi Septemdecim Mil­liumflorenorum Annuos Reditus sit habituras, illud, quod ex fldeli Administratione resi­duitatis Bonorum et Decimarum, ad Episcopatum Varadiensem huiusque tentorum remanebit, de tempore in tempus, ad praenotatam Cassam dari, et pro Parochüs erigendis, et instruendis, usque ad ulteriorem Resolutionem Nostram, pariter impendi, clementer decrevimus. Praeterea ut Animarum Cura, Dei cultus, et Doctrina sana magis promoveri, atque Eeclesia­stica Disciplina melius observari possint, ductu etiam Conseientiae, id benigne intendimus, ut habitae ad

Next

/
Thumbnails
Contents