Szent Benedek-rendi katolikus gimnázium, Nagyszombat, 1894
200 Qualiter procedendum cum Studiosis Linguae Patriae. nationibus plene satisfaciat, Super praemissis omnibus Relationem suam initio futuri Anni Scholastici huic Regiae Studiorum Directioni Factura. Pttlatae D. Vestrae. 23ia 7bris 1793. Servus obligatissimus Joannes Fleischhacker qua pro — Director. Admodum Ren de ac Clarissime Due Localis Director! Complures, qui semet Examini e Studio Hungarico subduxerant, perlecta Classificatione semestris secundi anni praeteriti, proxime elapsi, comperi. Quem defectum tanto minus dissimulare possum, quanto Praettae Dvrae optime perspectum esse debet Benignum Mandatum sub 31a Augusti 1792 No 18551. emanatum, quo praecipitur, ut nemo, qui Linguae Hungaricae gnarus non est, semet ab hoc Studio tamquam ordinario subtrahat, si quis autem eorum fuerat, obligationi Praettae Dvrae incubuisset, ut his, ac talibus, tamquam Mandatis Regiis non obtemperantibus, publica denegasset Testimonia, sin autem causa nefors illa esset, quod ex reliquis Studiis adolescentes examinati, ultimum ex Studio Hungarico Examen non praestolando, semet huic subduxerunt, eosdem si adhuc ultro in eodem Gymnasio curae sibi concredito Studia sua continuaverint justae promeritae poenae subjicit, pro futuro autem, ut omnis Occasio abeundi adolescentibus praepediatur, ita finalia Examina Praetta Dvra instituet, ut ex Studio Hungarico Examen non ad ultimos, sed primos ante caetera Examina dies instituatur. Quorum observationem dum Praettae Dvrae maximo- pere Commendarem, maneo. Praettae Dvrae Posonii 20a 9bris 1794. 1Könyv[дгя \ \% ч 'v ft У vA'v'