Szent Benedek-rendi katolikus gimnázium, Nagyszombat, 1894

198 Singulae Cursus annue absolvitur, quin sequenti Anno eadem Studiorum Materia repetatur, Comparata sit, verum incipiendo a lo Classe Gramatices, usque ultimam Studiorum Classem singulo Anno omnium Classium Studiosis Linguae Hungaricae ignaris hanc addiscendi modus et occasio suppe­tat, sua Majestas ssma clementer determinare, ac uno Be- nigne Mandare dignata est ut Linquae et Litteraturae Hun­garicae Studio in Gymnasiis apud incipientes binae quod Hebdomadis horae et totidem apud Proficientes tribuantur in Accademiis et Universitate Linguae ejusdem ac Litteraturae Institutio Similiter binis per Hebdomadam horis habetur, ne scilicet Juventus Gymnastica sex quotidie horis in Schola detineatur et altioribus apud Academias et Universitatem Disciplinis tanta Praelectionum frequentia impedimentum Offeratu, atque ita Tempus Doctrina • Christianae destinatum veteri Instituto reliquatur. Caeterum quoniam altefata sua Majestas effectum legis de lingua et Litteratura Hungarica Conditae omnino procu­rari et idsolum, ne ultra necessitatem Juventus schola­stic i praelectionibus ejusdem Linguae longiori Tempore in Scholis detineatur ct ab aliis studiis abstrahatur praeverti clementer velit, ad casum cum, si praescriptae binae per Hebdomadam horae pro Studio hoc non sufficerent reraon- strationem sibi faciendam Benigne jubet. Quemadmodum itaque huic Regiae Studiorum Direc­tioni ad exigentiam hujusce Benignae Ordinationis Regiae Gratiose praecipit, ut huic Studio Linguae Hungaricae Dies et horae opportunae deputentur, et subinde si eaedem mi­nus suffecerint, Relatio Ex Consilio Locumtenentiali Regio praestetur, ita vicissim officiose requiro Pttlatam D. Ve­stram, ut de omnibus his Qualiter Ordinatis mihi suam Relationem eadem Practitulata Dnatio Vestra praestrare velit. Pttlatae D. Vestrae 28va Januarij 1793.

Next

/
Thumbnails
Contents