Szent Benedek-rendi katolikus gimnázium, Nagyszombat, 1894
196 nes hos Candidatos Cum suis Libellis Supplicibus ad suam Competentiam adeoque qui ad Cathedram hanc Regii hujus Archi Gymnasii Posoniens adspirant ad me immediate inviare velit, ea tamen ratione, ut hos authenticis muniant Documentis, ac pro mei quoque futura Legitimatione, si tieri potest, in duplici pari adnexis, si quidem originalia Excelso Consilio R. perme Submitti debereut. Et cum deinceps studium Linguae et Literaturae Hun- garicae, vi Legis in novissimis Comitiis ar 7o statutae intra Fines Regni Hungáriáé Ordinarium esse debeat, praecipit, ut omni opera curetur, ut omnes studiosi, praeter exteros et hospites seu alieniganas, quicunque sunt ignari linguae Hungaricae statim in Principio anni Scholastici per Pttlatam Dvestram qua Loc. Directorem et Linguae Hung, quoque Professorem secernantur et sicut visum fuerit, in Classem alterutram v Incipientium v proficientium referantur, ac ita erudiantur, ut in fine utriusque Semestris examini Subjiciantur, ac dein informationes in duplo cum caeteris pro more solito, ad hanc R. St. Stud. Directionem immediate et ab hac dein ad Exc. Consilium S. R. Submittantur. Porro praecipitur etiam, ut Tempus Praelectionum Scholasticarum iis in Gymnassiis. quae Professore Linguae Hung, non egent, maneat invariatum, ubi autem distinctus est ejus Professor Praelectiones Latinae tam malutinae, quam pomeridianae duabus tantum Horis habeantur et Doctrina Christiana, quae alias Diebus Mercurii et Sabbathi dimidiam Horam, praeter alias duas Horas postulavit, in Tempus aliarum Praelectionum reponatur, ita tamen, ut ea etiam debite pertractetur et nullam Jacturam patiatur. Universim denique mandat, ut omnes intra Fines Regni hujus Hungáriáé Professores Latini Comendatum sibi habeant, ut Juventus Patria Suis in Scholis Congregata ad usum Linguae Patriae in pertractatione et explanatione omnium earum materiarum, quae singulis Classibus sunt
