Szent Benedek-rendi katolikus gimnázium, Nagyszombat, 1894
advoluto Continentur, mox docentibus et discentibus publicandi, atque pro imminente anno Scholastico 1790/91 inducendi erunt. Quem in finem apud Typographia Riae Uni- versitis eae iam factae sunt dispositiones, ut libri scholastici in attacto Elencho expositi apud quodvis Gymnasium usque ad 1-um. venturi Mensis 9bris velut initium anni scholastici, eo numero, pretio consueto habeantur quoad unius anni necessitatem sufficiat. 5to Quod ad professorum in Classibus alternationem attineret, Professores Grammaticae eant in Circulum, et ascendant cum suis discipulis; professores autem hamanitatis maneant in sua Classe uec alternent, verum qui eor officio est senior 7-am, qui autem junior 1-am Humanitatis Scholam doceat. Quibus linguis Professores uti debeant declaratum jam esse in Intimato Circulari d. 20 April A. C. sub N. 13027. Quod proinde observandum erit Id tamen nunc per expressum esse praeceptum, ut exercitationes patrio seu Hungarico Idiomate non solum in Classibns Gramaticis, sed etiam in scholis humanioribus nonnunquam adornentur ab illis, qui linguam istam non prorsus ignorant. Exercitatio autem hujus idiomatis duplex sit. Altera fere quotidiana, in interpretatione et traductione orationum, seu sermonum. Universim autem curandum fore ut in excolenda lingua Hungarica quam sua Mattas propagatam vult singulis annis ulterior progressionis gradus fiat, ex una Classe scholarum altiorem ascedendo. Quare cum de Professoribus Gramaticae jam dispositio facta sit, ut nemo eor sit in Hungária, qui Patriae linguae est expers, moneantur professores humanitatis, qui forte hoc Idioma domesticum non callent, ut vel illud intra Triennium addiscant, vel de alio vivendi modo sibi prospiciant ita etiam publicandum erit, neminem Candidator deinceps ad Cathedram Gymnasticam adsumendum esse nisi Linguam Hung, probe calleat. 187