Szent Benedek-rendi katolikus gimnázium, Nagyszombat, 1894
181 praesentaverit. Si qui autem ex praesentatis deprehenderentur vel ad studia inhabiles vel moribus noxii, poterunt illos honeste dimittere; ne tamen id levibus de causis, aut praecipitanter fiat, cavendum erit. Tertio: de solo victu hisce providendum erit ex seminario, nisi forte aliqui adeo tenuis fortunae essent, ut nullo modo per suos illis provideri possit, et alioquin spei non contemnendae apparerent. Quarto: Obligationem nullam habebunt juvenes; praeter eam solani, ut in timore Dei pie vivant, diligenter studeant dum in seminario versabuntur; ac tandem patriae ac nationi suae fideliter serviant, leges autem et ordinationes, quae vel pietatis exercitia, vel studia literarum vel domesticam disciplinam, vel statas pro fundatore Dioecesis Strigoniensis orationes fundendas spectant, Patres Societatis Jesu ordinabunt. Quinto : si (quod Deus avertat) PP. Soc. J. in Ungaria permanere non possent, in eo casu liberum sit Patribus Viennam transferre seminarium, ibique observatis conditionibus memoratis praedictam summam quinque millium fiorenorum Ungarico- rum ex Piseto percipient, ac nihilominus Ungaricam nobilitatem, modo superius expresso alent ac erudient. Quodsi vero ne alibi integrum esset Patribus seminarium hujusmodi erigere et administrare, in eo casu Venerabile Capitulum Strigoniense teneatur juventutis erudiendae curam suscipere, ac praedictam quinque millium fiorenorum summam in usus seminarii impendere, tantisper, donec praedicti PP. iterum suo munere libere fungi possint; tunc enim rursus seminarii administrations curam, modo antea declarato, Patribus Societatis committi volumus. Rogamus autem, atque sub interminatione tremendi judicii obsecramus, non solum hujus sedis nostrae Arehiepiecopalis successores, verum etiam Ven Capitulum Strig. atque PP. ipsos Soc. Jesu, ut hujus nostrae fundationis tenorem in omnibus suis punctis ac clausulis observari faciant. Et ne hujus fundationis memoriam ulla temporum longinquitas oblitteret, tria exemplaria novae