Szent Benedek-rendi katolikus gimnázium, Nagyszombat, 1894

179 animadvertamus, ut in semente spem messis: ita in juven­tutis proba educatione religionis catholicae et probitatis resarciendae summam consistere, diu multumque anxie labo­ravimus, ut modum adinveniremus, quo nobilis juventus tenu­ioris praesertim fortunae in religione ac eruditione ita edu­caretur. ut aetate maturescente ornamento esse possit, et subsidio patriae: Ecce Deus optimus pro singulari sua cle­mentia desiderio ac precibus nostris occurrens, modum osten­dit, quem optare magis quam sperare poteramus Nam licet a sanctissimis Hungáriáé Regibus ex monetae cusione certi quidam nec contemnendi reditus Archi-Episcopo Strigoniensi fuerint assignati, ita quod ex singulis argenti, auri ve cusi vel non cusi marcis Pisetum unum hoc est: quadragesima octava pars marcae certo ac iufallibiliter assignaretur: tamen hos reditus ab anno Domini 1573. quo diem suum obiit felicis memoriae Antonius Verantius, Archiepiseopus Strigo- niensis usque ad annum 1623 per quandam usurpationem Camera Cremniciensis percipiebat, nihil quicquam praedeces­soribus Archiepiscopis intra hos quinquaginta annos ex eo proventu repraesentando: verum invictissimus Imperator, ac Rex Hungáriáé Eerdinandus secundus visis autenticis, ac aliquot seculorum continuo usu roboratis Archiepiscopatus privilegiis, habito etiam respectu fidelium obsequiorum no­strorum cum alias semper, tum in hisce superioribus patriae motibus exhibitorum, ex innata sua clementia reditus Piseti Archiepiscopatui restituit eo lubentius; quod intelligebat Majestas sua, bonam horum redituum partem nobilium ju­venum Seminario erigendo a nobis destinari. Quod igitur Deus praepotens ad sui nominis aeternam gloriam, ad Ecc­lesiae catholicae incrementum, ad utilitatem afflictae patriae nostrae bene feliciterque vertat, accedente Sanctissimi Domini nostri Urbani Papae octavi, ac suae Sacrae Caesareae Regi­aeque Majestatis, nec non Venerabilium fratrum nostrorum Capituli Ecclesiae Metropolitanae Strigouiensis consensu pa­12*

Next

/
Thumbnails
Contents